Mosaico decorativo

Found 1955 Results for: Deus Nobiscum Est

  • propheta autem ille aut fictor somniorum interficietur quia locutus est ut vos averteret a Domino Deo vestro qui eduxit vos de terra Ægypti et redemit de domo servitutis ut errare te faceret de via quam tibi præcepit Dominus Deus tuus et auferes malum de medio tui (Liber Deuteronomii 13, 5)

  • si audieris in una urbium tuarum quas Dominus Deus tuus dabit tibi ad habitandum dicentes aliquos (Liber Deuteronomii 13, 12)

  • cum autem longior fuerit via et locus quem elegerit Dominus Deus tuus tibique benedixerit nec potueris ad eum hæc cuncta portare (Liber Deuteronomii 14, 24)

  • vendes omnia et in pretium rediges portabisque manu tua et proficisceris ad locum quem elegerit Dominus Deus tuus (Liber Deuteronomii 14, 25)

  • venietque Levites qui aliam non habet partem nec possessionem tecum et peregrinus et pupillus ac vidua qui intra portas tuas sunt et comedent et saturabuntur ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum quæ feceris (Liber Deuteronomii 14, 29)

  • si unus de fratribus tuis qui morantur intra portas civitatis tuæ in terra quam Dominus Deus tuus daturus est tibi ad paupertatem venerit non obdurabis cor tuum nec contrahes manum (Liber Deuteronomii 15, 7)

  • sed dabis ei nec ages quippiam callide in ejus necessitatibus sublevandis ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni tempore et in cunctis ad quæ manum miseris (Liber Deuteronomii 15, 10)

  • sed dabis viaticum de gregibus et de area et torculari tuo quibus Dominus Deus tuus benedixerit tibi (Liber Deuteronomii 15, 14)

  • memento quod et ipse servieris in terra Ægypti et liberaverit te Dominus Deus tuus et idcirco ego nunc præcipiam tibi (Liber Deuteronomii 15, 15)

  • non avertes ab eis oculos tuos quando dimiseris eos liberos quoniam juxta mercedem mercennarii per sex annos servivit tibi ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in cunctis operibus quæ agis (Liber Deuteronomii 15, 18)

  • observa mensem novarum frugum et verni primum temporis ut facias phase Domino Deo tuo quoniam in isto mense eduxit te Dominus Deus tuus de Ægypto nocte (Liber Deuteronomii 16, 1)

  • immolabisque phase Domino Deo tuo de ovibus et de bubus in loco quem elegerit Dominus Deus tuus ut habitet nomen ejus ibi (Liber Deuteronomii 16, 2)


"Não queremos aceitar o fato de que o sofrimento é necessário para nossa alma." São Padre Pio de Pietrelcina