Mosaico decorativo

Found 1955 Results for: Deus Nobiscum Est

  • quia populus sanctus es Domino Deo tuo te elegit Dominus Deus tuus ut sis ei populus peculiaris de cunctis populis qui sunt super terram (Liber Deuteronomii 7, 6)

  • et scies quia Dominus Deus tuus ipse est Deus fortis et fidelis custodiens pactum et misericordiam diligentibus se et his qui custodiunt præcepta ejus in mille generationes (Liber Deuteronomii 7, 9)

  • si postquam audieris hæc judicia custodieris ea et feceris custodiet et Dominus Deus tuus tibi pactum et misericordiam quam juravit patribus tuis (Liber Deuteronomii 7, 12)

  • devorabis omnes populos quos Dominus Deus tuus daturus est tibi non parcet eis oculus tuus nec servies diis eorum ne sint in ruinam tui (Liber Deuteronomii 7, 16)

  • noli metuere sed recordare quæ fecerit Dominus Deus tuus Pharaoni et cunctis Ægyptiis (Liber Deuteronomii 7, 18)

  • plagas maximas quas viderunt oculi tui et signa atque portenta manumque robustam et extentum brachium ut educeret te Dominus Deus tuus sic faciet cunctis populis quos metuis (Liber Deuteronomii 7, 19)

  • insuper et crabrones mittet Dominus Deus tuus in eos donec deleat omnes atque disperdat qui te fugerint et latere potuerint (Liber Deuteronomii 7, 20)

  • non timebis eos quia Dominus Deus tuus in medio tui est Deus magnus et terribilis (Liber Deuteronomii 7, 21)

  • dabitque eos Dominus Deus tuus in conspectu tuo et interficiet illos donec penitus deleantur (Liber Deuteronomii 7, 23)

  • et recordaberis cuncti itineris per quod adduxit te Dominus Deus tuus quadraginta annis per desertum ut adfligeret te atque temptaret et nota fierent quæ in tuo animo versabantur utrum custodires mandata illius an non (Liber Deuteronomii 8, 2)

  • ut recogites in corde tuo quia sicut erudit homo filium suum sic Dominus Deus tuus erudivit te (Liber Deuteronomii 8, 5)

  • Dominus enim Deus tuus introducet te in terram bonam terram rivorum aquarumque et fontium in cujus campis et montibus erumpunt fluviorum abyssi (Liber Deuteronomii 8, 7)


"Deus ama quem segue o caminho da virtude." São Padre Pio de Pietrelcina