Mosaico decorativo

Found 3943 Results for: Deus Israel

  • memento quod servieris in Ægypto et eruerit te Dominus Deus tuus inde idcirco præcipio tibi ut facias hanc rem (Liber Deuteronomii 24, 18)

  • quando messueris segetem in agro tuo et oblitus manipulum reliqueris non reverteris ut tollas eum sed advenam et pupillum et viduam auferre patieris ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere manuum tuarum (Liber Deuteronomii 24, 19)

  • et primogenitum ex ea filium nomine illius appellabit ut non deleatur nomen ejus ex Israël (Liber Deuteronomii 25, 6)

  • sin autem noluerit accipere uxorem fratris sui quæ ei lege debetur perget mulier ad portam civitatis et interpellabit majores natu dicetque non vult frater viri mei suscitare nomen fratris sui in Israël nec me in coniugium sumere (Liber Deuteronomii 25, 7)

  • et vocabitur nomen illius in Israël domus Disculciati (Liber Deuteronomii 25, 10)

  • pondus habebis justum et verum et modius æqualis et verus erit tibi ut multo vivas tempore super terram quam Dominus Deus tuus dederit tibi (Liber Deuteronomii 25, 15)

  • cum ergo Dominus Deus tuus dederit tibi requiem et subiecerit cunctas per circuitum nationes in terra quam tibi pollicitus est delebis nomen ejus sub cælo cave ne obliviscaris (Liber Deuteronomii 25, 19)

  • cumque intraveris terram quam Dominus Deus tuus tibi daturus est possidendam et obtinueris eam atque habitaveris in illa (Liber Deuteronomii 26, 1)

  • tolles de cunctis frugibus primitias et pones in cartallo pergesque ad locum quem Dominus Deus tuus elegerit ut ibi invocetur nomen ejus (Liber Deuteronomii 26, 2)

  • et epulaberis in omnibus bonis quæ Dominus Deus tuus dederit tibi et domui tuæ tu et Levites et advena qui tecum est (Liber Deuteronomii 26, 11)

  • respice de sanctuario tuo de excelso cælorum habitaculo et benedic populo tuo Israël et terræ quam dedisti nobis sicut jurasti patribus nostris terræ lacte et melle mananti (Liber Deuteronomii 26, 15)

  • hodie Dominus Deus tuus præcepit tibi ut facias mandata hæc atque judicia et custodias et impleas ex toto corde tuo et ex tota anima tua (Liber Deuteronomii 26, 16)


"O homem sem Deus é um ser mutilado". São Padre Pio de Pietrelcina