Found 3943 Results for: Deus Israel
idcirco hæc dicit Dominus Deus pro eo quod recordati estis iniquitatis vestræ et revelastis prævaricationes vestras et apparuerunt peccata vestra in omnibus cogitationibus vestris pro eo inquam quod recordati estis manu capiemini (Prophetia Ezechielis 21, 24)
tu autem profane impie dux Israël cujus venit dies in tempore iniquitatis præfinita (Prophetia Ezechielis 21, 25)
hæc dicit Dominus Deus aufer cidarim tolle coronam nonne hæc est quæ humilem sublevavit et sublimem humiliavit (Prophetia Ezechielis 21, 26)
et tu fili hominis propheta et dic hæc dicit Dominus Deus ad filios Ammon et ad obprobrium eorum et dices mucro mucro evaginate ad occidendum limate ut interficias et fulgeas (Prophetia Ezechielis 21, 28)
et ostendes ei omnes abominationes suas et dices hæc dicit Dominus Deus civitas effundens sanguinem in medio sui ut veniat tempus ejus et quæ fecit idola contra semet ipsam ut pollueretur (Prophetia Ezechielis 22, 3)
ecce principes Israël singuli in brachio suo fuerunt in te ad effundendum sanguinem (Prophetia Ezechielis 22, 6)
munera acceperunt apud te ad effundendum sanguinem usuram et superabundantiam accepisti et avare proximos tuos calumniabaris meique oblita es ait Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 22, 12)
fili hominis versa est mihi domus Israël in scoriam omnes isti æs et stagnum et ferrum et plumbum in medio fornacis scoria argenti facti sunt (Prophetia Ezechielis 22, 18)
propterea hæc dicit Dominus Deus eo quod versi estis omnes in scoriam propterea ecce ego congregabo vos in medium Hierusalem (Prophetia Ezechielis 22, 19)
prophetæ autem ejus liniebant eos absque temperamento videntes vana et divinantes eis mendacium dicentes hæc dicit Dominus Deus cum Dominus non sit locutus (Prophetia Ezechielis 22, 28)
et effudi super eos indignationem meam in igne iræ meæ consumpsi eos viam eorum in caput eorum reddidi ait Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 22, 31)
propterea Ooliba hæc dicit Dominus Deus ecce ego suscitabo omnes amatores tuos contra te de quibus satiata est anima tua et congregabo eos adversum te in circuitu (Prophetia Ezechielis 23, 22)