Found 2159 Results for: Deus Est Apud Nos
nunc scio dicens quod bene mihi faciat Deus habenti levitici generis sacerdotem (Liber Iudicum 17, 13)
mansitque apud eos idolum Michæ omni tempore quo fuit domus Dei in Silo in diebus illis non erat rex in Israël (Liber Iudicum 18, 31)
quæ reliquit eum et reversa est in domum patris sui Bethleem mansitque apud eum quattuor mensibus (Liber Iudicum 19, 2)
at ille consurgens cœpit velle proficisci et nihilominus obnixe eum socer tenuit et apud se fecit manere (Liber Iudicum 19, 7)
surrexitque adulescens ut pergeret cum uxore sua et puero cui rursum locutus est socer considera quod dies ad occasum declivior sit et propinquet ad vesperum mane apud me etiam hodie et duc lætum diem et cras proficisceris ut vadas in domum tuam (Liber Iudicum 19, 9)
quare Domine Deus Israël factum est hoc malum in populo tuo ut hodie una tribus auferretur ex nobis (Liber Iudicum 21, 3)
quæ respondit ne adverseris mihi ut relinquam te et abeam quocumque perrexeris pergam ubi morata fueris et ego pariter morabor populus tuus populus meus et Deus tuus Deus meus (Liber Ruth 1, 16)
quæ te morientem terra susceperit in ea moriar ibique locum accipiam sepulturæ hæc mihi faciat Deus et hæc addat si non sola mors me et te separaverit (Liber Ruth 1, 17)
profectæque sunt simul et venerunt in Bethleem quibus urbem ingressis velox apud cunctos fama percrebuit dicebantque mulieres hæc est illa Nœmi (Liber Ruth 1, 19)
dixitque ei socrus ubi hodie collegisti et ubi fecisti opus sit benedictus qui misertus est tui indicavitque ei apud quem esset operata et nomen dixit viri quod Booz vocaretur (Liber Ruth 2, 19)
tunc Heli ait ei vade in pace et Deus Israël det tibi petitionem quam rogasti eum (Liber I Samuelis 1, 17)
non est sanctus ut est Dominus neque enim est alius extra te et non est fortis sicut Deus noster (Liber I Samuelis 2, 2)