Found 2159 Results for: Deus Est Apud Nos
at Jesus dixit ite in civitatem ad quendam et dicite ei magister dicit tempus meum prope est apud te facio pascha cum discipulis meis (Evangelium secundum Matthaeum 26, 18)
in illa hora dixit Jesus turbis tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus conprehendere me cotidie apud vos sedebam docens in templo et non me tenuistis (Evangelium secundum Matthaeum 26, 55)
et circa horam nonam clamavit Jesus voce magna dicens Heli Heli lema sabacthani hoc est Deus meus Deus meus ut quid dereliquisti me (Evangelium secundum Matthaeum 27, 46)
at illi accepta pecunia fecerunt sicut erant docti et divulgatum est verbum istud apud Judæos usque in hodiernum diem (Evangelium secundum Matthaeum 28, 15)
quid hic sic loquitur blasphemat quis potest dimittere peccata nisi solus Deus (Evangelium secundum Marcum 2, 7)
et verbum continuerunt apud se conquirentes quid esset cum a mortuis resurrexerit (Evangelium secundum Marcum 9, 9)
qui respondens eis dicit o generatio incredula quamdiu apud vos ero quamdiu vos patiar adferte illum ad me (Evangelium secundum Marcum 9, 18)
ab initio autem creaturæ masculum et feminam fecit eos Deus (Evangelium secundum Marcum 10, 6)
quod ergo Deus junxit homo non separet (Evangelium secundum Marcum 10, 9)
Jesus autem dixit ei quid me dicis bonum nemo bonus nisi unus Deus (Evangelium secundum Marcum 10, 18)
et intuens illos Jesus ait apud homines inpossibile est sed non apud Deum omnia enim possibilia sunt apud Deum (Evangelium secundum Marcum 10, 27)
de mortuis autem quod resurgant non legistis in libro Mosi super rubum quomodo dixerit illi Deus inquiens ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Jacob (Evangelium secundum Marcum 12, 26)