Found 1904 Results for: Deus Ducibus
secundum benedictionem Aaron de populo tuo et dirige nos in via justitiæ et sciant omnes qui inhabitant terram quia tu es Deus conspector sæculorum (Liber Ecclesiasticus 36, 19)
vidit Dominus Deus et non placuit illi et consumpti sunt in impetu iracundiæ (Liber Ecclesiasticus 45, 23)
invocavit Altissimum potentem in obpugnando inimicos undique et audivit illum magnus et sanctus Deus in saxis grandinis virtutis valde fortis (Liber Ecclesiasticus 46, 6)
Salomon imperavit in diebus pacis cui subiecit Deus omnes hostes ut conderet domum in nomine suo et pararet sanctitatem in sempiternum quemadmodum eruditus est in juventute sua (Liber Ecclesiasticus 47, 15)
et in nomine Domini Dei cui est cognomen Deus Israël (Liber Ecclesiasticus 47, 19)
Deus autem non relinquit misericordiam suam et non corrumpit nec delebit opera sua neque perdet ab stirpe nepotes electi sui et semen ejus qui diligit Dominum non corrumpet (Liber Ecclesiasticus 47, 24)
et invocaverunt Dominum misericordem et patentes manus extulerunt ad cælum et sanctus Dominus Deus audivit cito vocem ipsorum (Liber Ecclesiasticus 48, 22)
ecce enim Dominator Deus exercituum auferet ab Hierusalem et ab Juda validum et fortem omne robur panis et omne robur aquæ (Liber Isaiae 3, 1)
quare adteritis populum meum et facies pauperum commolitis dicit Dominus Deus exercituum (Liber Isaiae 3, 15)
et exaltabitur Dominus exercituum in judicio et Deus sanctus sanctificabitur in justitia (Liber Isaiae 5, 16)
hæc dicit Dominus Deus non stabit et non erit istud (Liber Isaiae 7, 7)
inite consilium et dissipabitur loquimini verbum et non fiet quia nobiscum Deus (Liber Isaiae 8, 10)