Found 1087 Results for: Deo
et cum adnuntiaveris populo huic omnia verba hæc et dixerint tibi quare locutus est Dominus super nos omne malum grande istud quæ iniquitas nostra et quod peccatum nostrum quod peccavimus Domino Deo nostro (Liber Ieremiae 16, 10)
dices ad eos quia dereliquerunt patres vestri me ait Dominus et abierunt post deos alienos et servierunt eis et adoraverunt eos et me dereliquerunt et legem meam non custodierunt (Liber Ieremiae 16, 11)
numquid faciet sibi homo deos et ipsi non sunt dii (Liber Ieremiae 16, 20)
ideo hæc dicit Dominus interrogate gentes quis audivit talia horribilia quæ fecit nimis virgo Israël (Liber Ieremiae 18, 13)
hæc dicit Dominus Deus Israël ecce ego convertam vasa belli quæ in manibus vestris sunt et quibus vos pugnatis adversum regem Babylonis et Chaldeos qui obsident vos in circuitu murorum et congregabo ea in medio civitatis hujus (Liber Ieremiae 21, 4)
qui habitaverit in urbe hac morietur gladio et fame et peste qui autem egressus fuerit et transfugerit ad Chaldeos qui obsident vos vivet et erit ei anima sua quasi spolium (Liber Ieremiae 21, 9)
et respondebunt eo quod dereliquerint pactum Domini Dei sui et adoraverint deos alienos et servierint eis (Liber Ieremiae 22, 9)
judicavit causam pauperis et egeni in bonum suum numquid non ideo quia cognovit me dicit Dominus (Liber Ieremiae 22, 16)
et dabo te in manu quærentium animam tuam et in manu quorum tu formidas faciem et in manu Nabuchodonosor regis Babylonis et in manu Chaldeorum (Liber Ieremiae 22, 25)
ideo hæc dicit Dominus Deus Israël ad pastores qui pascunt populum meum vos dispersistis gregem meum ejecistis eos et non visitastis eos ecce ego visitabo super vos malitiam studiorum vestrorum ait Dominus (Liber Ieremiae 23, 2)
hæc dicit Dominus Deus Israël sicut ficus hæ bonæ sic cognoscam transmigrationem Juda quam emisi de loco isto in terram Chaldeorum in bonum (Liber Ieremiae 24, 5)
et nolite ire post deos alienos ut serviatis eis adoretisque eos neque me ad iracundiam provocetis in operibus manuum vestrarum et non adfligam vos (Liber Ieremiae 25, 6)