Found 1538 Results for: Dei
nonne melius est comedere et bibere et ostendere animæ suæ bona de laboribus suis et hoc de manu Dei est (Liber Ecclesiastes 2, 24)
omnis enim homo qui comedit et bibit et videt bonum de labore suo hoc donum Dei est (Liber Ecclesiastes 3, 13)
custodi pedem tuum ingrediens domum Dei multo enim melior est obœdientia quam stultorum victimæ qui nesciunt quid faciant mali (Liber Ecclesiastes 4, 17)
et omni homini cui dedit Deus divitias atque substantiam potestatemque ei tribuit ut comedat ex eis et fruatur parte sua et lætetur de labore suo hoc est donum Dei (Liber Ecclesiastes 5, 18)
considera opera Dei quod nemo possit corrigere quem ille despexerit (Liber Ecclesiastes 7, 14)
ego os regis observo et præcepta juramenti Dei (Liber Ecclesiastes 8, 2)
non sit bonum impio nec prolongentur dies ejus sed quasi umbra transeant qui non timent faciem Dei (Liber Ecclesiastes 8, 13)
et intellexi quod omnium operum Dei nullam possit homo invenire rationem eorum quæ fiunt sub sole et quanto plus laboraverit ad quærendum tanto minus inveniat etiam si dixerit sapiens se nosse non poterit repperire (Liber Ecclesiastes 8, 17)
omnia hæc tractavi in corde meo ut curiose intellegerem sunt justi atque sapientes et opera eorum in manu Dei et tamen nescit homo utrum amore an odio dignus sit (Liber Ecclesiastes 9, 1)
inventusque in ea vir pauper et sapiens liberavit urbem per sapientiam suam et nullus deinceps recordatus est hominis illius pauperis (Liber Ecclesiastes 9, 15)
quomodo ignoras quæ sit via spiritus et qua ratione conpingantur ossa in ventre prægnatis sic nescis opera Dei qui fabricator est omnium (Liber Ecclesiastes 11, 5)
promittit scientiam Dei se habere et filium Dei se nominat (Liber Sapientiae 2, 13)