Found 1538 Results for: Dei
provisoremque civitatis ac defensorem gentis suæ et æmulatorem legis Dei audebat insidiatorem regni dicere (Liber II Maccabaeorum 4, 2)
ideoque et ipse locus particeps factus est populi malorum postea autem fiet socius et bonorum et qui derelictus in ira Dei omnipotentis iterum in magni Domini reconciliatione cum summa gloria exaltabitur (Liber II Maccabaeorum 5, 20)
sed non post multum temporis misit rex senem quendam antiochenum qui conpelleret Judæos ut se transferrent a patriis et Dei legibus (Liber II Maccabaeorum 6, 1)
unus autem ex illis qui erat primus sic ait quid quæris et quid vis discere a nobis parati sumus mori magis quam patrias Dei leges prævaricari (Liber II Maccabaeorum 7, 2)
et cum fiducia ait e cælo ista possideo sed propter Dei leges nunc hæc ipsa despicio quoniam ab ipso me ea recepturum spero (Liber II Maccabaeorum 7, 11)
tu vero qui inventor omnis malitiæ factus es in Hebræos non effugies manum Dei (Liber II Maccabaeorum 7, 31)
nondum enim omnipotentis Dei et omnia inspicientis judicium effugisti (Liber II Maccabaeorum 7, 35)
nam fratres mei modico nunc dolore sustentato sub testamento æternæ vitæ effecti sunt tu vero judicio Dei justas superbiæ pœnas solves (Liber II Maccabaeorum 7, 36)
ex quibus quidam formidantes et non credentes Dei justitiæ in fugam vertebantur (Liber II Maccabaeorum 8, 13)
admonuit autem eos et de auxiliis Dei quæ facta sunt erga parentes et sub Sennacherim centum octoginta quinque milia ut perierunt (Liber II Maccabaeorum 8, 19)
ad hoc etiam ab Ezra lecto illis sancto libro et dato signo adiutorio Dei in prima acie ipse dux commisit cum Nicanore (Liber II Maccabaeorum 8, 23)
isque qui sibi videbatur etiam fluctibus maris imperare supra humanum modum superbia repletus et montium altitudines in statera adpendere nunc humiliatus ad terram in gestatorio portabatur manifestam Dei virtutem in semet ipso contestans (Liber II Maccabaeorum 9, 8)