Found 1538 Results for: Dei

  • orate Dominum et desinant tonitrua Dei et grando ut dimittam vos et nequaquam hic ultra maneatis (Liber Exodus 9, 28)

  • cuncti greges pergent nobiscum non remanebit ex eis ungula quæ necessaria sunt in cultum Domini Dei nostri præsertim cum ignoremus quid debeat immolari donec ad ipsum locum perveniamus (Liber Exodus 10, 26)

  • tollensque se angelus Dei qui præcedebat castra Israël abiit post eos et cum eo pariter columna nubis priora dimittens post tergum (Liber Exodus 14, 19)

  • dicens si audieris vocem Domini Dei tui et quod rectum est coram eo feceris et obœdieris mandatis ejus custodierisque omnia præcepta illius cunctum languorem quem posui in Ægypto non inducam super te ego enim Dominus sanator tuus (Liber Exodus 15, 26)

  • dixitque Moses ad Josue elige viros et egressus pugna contra Amalech cras ego stabo in vertice collis habens virgam Dei in manu mea (Liber Exodus 17, 9)

  • quia manus solii Domini et bellum Dei erit contra Amalech a generatione in generationem (Liber Exodus 17, 16)

  • venit ergo Jethro cognatus Mosi et filii ejus et uxor ad Mosen in desertum ubi erat castrametatus juxta montem Dei (Liber Exodus 18, 5)

  • cui respondit Moses venit ad me populus quærens sententiam Dei (Liber Exodus 18, 15)

  • cumque acciderit eis aliqua disceptatio veniunt ad me ut judicem inter eos et ostendam præcepta Dei et leges ejus (Liber Exodus 18, 16)

  • si hoc feceris implebis imperium Dei et præcepta ejus poteris sustentare et omnis hic populus revertetur cum pace ad loca sua (Liber Exodus 18, 23)

  • cumque eduxisset eos Moses in occursum Dei de loco castrorum steterunt ad radices montis (Liber Exodus 19, 17)

  • non adsumes nomen Domini Dei tui in vanum nec enim habebit insontem Dominus eum qui adsumpserit nomen Domini Dei sui frustra (Liber Exodus 20, 7)


“Seja perseverante nas orações e nas santas leituras.” São Padre Pio de Pietrelcina