Found 1538 Results for: Dei
Deus autem qui habitare fecit nomen suum ibi dissipet omnia regna et populum qui extenderit manum suam ut repugnet et dissipet domum Dei illam quæ est in Hierusalem ego Darius statui decretum quod studiose impleri volo (Liber Esdrae 6, 12)
et conpleverunt domum Dei istam usque ad diem tertium mensis adar qui est annus sextus regni Darii regis (Liber Esdrae 6, 15)
fecerunt autem filii Israël sacerdotes et Levitæ et reliqui filiorum transmigrationis dedicationem domus Dei in gaudio (Liber Esdrae 6, 16)
et obtulerunt in dedicationem domus Dei vitulos centum arietes ducentos agnos quadringentos hircos caprarum pro peccato totius Israël duodecim juxta numerum tribuum Israël (Liber Esdrae 6, 17)
et statuerunt sacerdotes in ordinibus suis et Levitas in vicibus suis super opera Dei in Hierusalem sicut scriptum est in libro Mosi (Liber Esdrae 6, 18)
et fecerunt sollemnitatem azymorum septem diebus in lætitia quoniam lætificaverat eos Dominus et converterat cor regis Assur ad eos ut adiuvaret manus eorum in opere domus Domini Dei Israël (Liber Esdrae 6, 22)
ipse Ezras ascendit de Babylone et ipse scriba velox in lege Mosi quam dedit Dominus Deus Israël et dedit ei rex secundum manum Domini Dei ejus super eum omnem petitionem ejus (Liber Esdrae 7, 6)
quia in primo die mensis primi cœpit ascendere de Babylone et in primo mensis quinti venit in Hierusalem juxta manum Dei sui bonam super se (Liber Esdrae 7, 9)
Artarxersis rex regum Ezræ sacerdoti scribæ legis Dei cæli doctissimo salutem (Liber Esdrae 7, 12)
a facie enim regis et septem consiliatorum ejus missus es ut visites Judæam et Hierusalem in lege Dei tui quæ est in manu tua (Liber Esdrae 7, 14)
et omne argentum et aurum quodcumque inveneris in universa provincia Babylonis et populus offerre voluerit et de sacerdotibus qui sponte obtulerint domui Dei sui quæ est in Hierusalem (Liber Esdrae 7, 16)
libere accipe et studiose eme de hac pecunia vitulos arietes agnos et sacrificia et libamina eorum et offer ea super altare templi Dei vestri quod est in Hierusalem (Liber Esdrae 7, 17)