Found 1265 Results for: Día
ut custodiatis universa mandata illius quæ ego hodie præcipio vobis et possitis introire et possidere terram ad quam ingredimini (Liber Deuteronomii 11, 8)
non adquiescas ei nec audias neque parcat ei oculus tuus ut miserearis et occultes eum (Liber Deuteronomii 13, 8)
cum repperti fuerint apud te intra unam portarum tuarum quas Dominus Deus tuus dabit tibi vir aut mulier qui faciant malum in conspectu Domini Dei tui et transgrediantur pactum illius (Liber Deuteronomii 17, 2)
ut petisti a Domino Deo tuo in Horeb quando contio congregata est atque dixisti ultra non audiam vocem Domini Dei mei et ignem hunc maximum amplius non videbo ne moriar (Liber Deuteronomii 18, 16)
si quis autem odio habens proximum suum insidiatus fuerit vitæ ejus surgensque percusserit illum et mortuus fuerit fugeritque ad unam de supradictis urbibus (Liber Deuteronomii 19, 11)
si genuerit homo filium contumacem et protervum qui non audiat patris aut matris imperium et cœrcitus obœdire contempserit (Liber Deuteronomii 21, 18)
habebis locum extra castra ad quem egrediaris ad requisita naturæ (Liber Deuteronomii 23, 12)
abscides manum illius nec flecteris super eam ulla misericordia (Liber Deuteronomii 25, 12)
hodie Dominus Deus tuus præcepit tibi ut facias mandata hæc atque judicia et custodias et impleas ex toto corde tuo et ex tota anima tua (Liber Deuteronomii 26, 16)
Dominum elegisti hodie ut sit tibi Deus et ambules in viis ejus et custodias cærimonias illius et mandata atque judicia et obœdias ejus imperio (Liber Deuteronomii 26, 17)
et Dominus elegit te hodie ut sis ei populus peculiaris sicut locutus est tibi et custodias omnia præcepta ejus (Liber Deuteronomii 26, 18)
sin autem audieris vocem Domini Dei tui ut facias atque custodias omnia mandata ejus quæ ego præcipio tibi hodie faciet te Dominus Deus tuus excelsiorem cunctis gentibus quæ versantur in terra (Liber Deuteronomii 28, 1)