Found 688 Results for: Coram
tunc laudabunt ligna saltus coram Domino quia venit judicare terram (Liber I Paralipomenon 16, 33)
dereliquit itaque ibi coram arca fœderis Domini Asaph et fratres ejus ut ministrarent in conspectu arcæ jugiter per singulos dies et vices suas (Liber I Paralipomenon 16, 37)
Sadoc autem sacerdotem et fratres illius sacerdotes coram tabernaculo Domini in excelso quod erat in Gabaon (Liber I Paralipomenon 16, 39)
et fui tecum quocumque perrexisti et interfeci omnes inimicos tuos coram te fecique tibi nomen quasi unius magnorum qui celebrantur in terra (Liber I Paralipomenon 17, 8)
cumque venisset rex David et sedisset coram Domino dixit quis ego sum Domine Deus et quæ domus mea ut præstares mihi talia (Liber I Paralipomenon 17, 16)
permaneatque et magnificetur nomen tuum usque in sempiternum et dicatur Dominus exercituum Deus Israël et domus David servi ejus permanens coram eo (Liber I Paralipomenon 17, 24)
tu enim Domine Deus meus revelasti auriculam servi tui ut ædificares ei domum et idcirco invenit servus tuus fiduciam ut oret coram te (Liber I Paralipomenon 17, 25)
et cœpisti benedicere domui servi tui ut sit semper coram te te enim Domine benedicente benedicta erit in perpetuum (Liber I Paralipomenon 17, 27)
videns autem Syrus quod cecidisset coram Israël misit nuntios et adduxit Syrum qui erat trans Fluvium Sophach autem princeps militiæ Adadezer erat dux eorum (Liber I Paralipomenon 19, 16)
sed factus est ad me sermo Domini dicens multum sanguinem effudisti et plurima bella bellasti non poteris ædificare domum nomini meo tanto effuso sanguine coram me (Liber I Paralipomenon 22, 8)
cernitis inquiens quod Dominus Deus vester vobiscum sit et dederit vobis requiem per circuitum et tradiderit omnes inimicos in manu vestra et subiecta sit terra coram Domino et coram populo ejus (Liber I Paralipomenon 22, 18)
tam in oblatione holocaustorum Domini quam in sabbatis et kalendis et sollemnitatibus reliquis juxta numerum et cærimonias uniuscujusque rei jugiter coram Domino (Liber I Paralipomenon 23, 31)