Found 3276 Results for: Cor
super Ægyptum et super Judam et super Edom et super filios Ammon et super Moab et super omnes qui adtonsi sunt in comam habitantes in deserto quia omnes gentes habent præputium omnis autem domus Israël incircumcisi sunt corde (Liber Ieremiae 9, 26)
argento et auro decoravit illud clavis et malleis conpegit ut non dissolvatur (Liber Ieremiae 10, 4)
corripe me Domine verumtamen in judicio et non in furore tuo ne forte ad nihilum redigas me (Liber Ieremiae 10, 24)
et non audierunt nec inclinaverunt aurem suam sed abierunt unusquisque in pravitate cordis sui mali et induxi super eos omnia verba pacti hujus quod præcepi ut facerent et non fecerunt (Liber Ieremiae 11, 8)
tu autem Domine Sabaoth qui judicas juste et probas renes et cor videam ultionem tuam ex eis tibi enim revelavi causam meam (Liber Ieremiae 11, 20)
et tu Domine nosti me vidisti me et probasti cor meum tecum congrega eos quasi gregem ad victimam et sanctifica eos in die occisionis (Liber Ieremiae 12, 3)
reliqui domum meam dimisi hereditatem meam dedi dilectam animam meam in manu inimicorum ejus (Liber Ieremiae 12, 7)
posuerunt eam in dissipationem luxitque super me desolatione desolata est omnis terra quia nullus est qui recogitet corde (Liber Ieremiae 12, 11)
populum istum pessimum qui nolunt audire verba mea et ambulant in pravitate cordis sui abieruntque post deos alienos ut servirent eis et adorarent eos et erunt sicut lumbare istud quod nullo usui aptum est (Liber Ieremiae 13, 10)
dic regi et dominatrici humiliamini sedete quoniam descendit de capite vestro corona gloriæ vestræ (Liber Ieremiae 13, 18)
quod si dixeris in corde tuo quare venerunt mihi hæc propter multitudinem iniquitatis tuæ revelata sunt verecundiora tua pollutæ sunt plantæ tuæ (Liber Ieremiae 13, 22)
luxit Judæa et portæ ejus corruerunt et obscuratæ sunt in terra et clamor Hierusalem ascendit (Liber Ieremiae 14, 2)