Found 3276 Results for: Cor
et Joppen munivit quæ erat ad mare et Gazaram quæ est in finibus Azoti in qua hostes antea habitabant et conlocavit illic Judæos et quæcumque apta erant ad correptionem eorum posuit in eis (Liber I Maccabaeorum 14, 34)
volo autem procedere per regiones ut ulciscar in eos qui corruperunt regionem nostram et qui desolaverunt civitates multas in regno meo (Liber I Maccabaeorum 15, 4)
nunc ergo tradite civitates quas occupastis et tributa locorum quibus dominati estis extra fines Judææ (Liber I Maccabaeorum 15, 30)
et exaltatum est cor ejus et volebat obtinere regionem et cogitabat dolum adversus Simonem et filios ejus ut tolleret eos (Liber I Maccabaeorum 16, 13)
et det vobis cor omnibus ut colatis eum et faciatis ejus voluntatem corde magno et animo volente (Liber II Maccabaeorum 1, 3)
adaperiat cor vestrum in lege sua et in præceptis ejus et faciat pacem (Liber II Maccabaeorum 1, 4)
et Neemiæ erat oratio hunc habens modum Domine Deus omnium creator terribilis et fortis justus et misericors qui solus es rex bonus (Liber II Maccabaeorum 1, 24)
et alia hujuscemodi dicens hortabatur ne legem amoverent a corde suo (Liber II Maccabaeorum 2, 3)
circumfusa enim erat viro mæstitia quædam et horror corporis per quæ manifestus aspicientibus dolor cordis ejus efficiebatur (Liber II Maccabaeorum 3, 17)
alii etiam apparuerunt duo juvenes virtute decori optimi gloria speciosique amictu qui circumsteterunt eum et ex utraque parte flagellabant sine intermissione multis plagis verberantes (Liber II Maccabaeorum 3, 26)
contristatus itaque ad animam Antiochus et flexus ad misericordiam lacrimas fudit recordatus defuncti sobrietatem et modestiam (Liber II Maccabaeorum 4, 37)
nam templum luxuria et comesationibus erat plenum et scortantium cum meretricibus sacratisque ædibus mulieres se ultro ingerebant intro ferentes ea quæ non licebat (Liber II Maccabaeorum 6, 4)