Found 3276 Results for: Cor
tibi soli peccavi et malum coram te feci ut justificeris in sermonibus tuis et vincas cum judicaris (Liber Psalmorum 50, 6)
cor mundum crea in me Deus et spiritum rectum innova in visceribus meis (Liber Psalmorum 50, 12)
sacrificium Deo spiritus contribulatus cor contritum et humiliatum Deus non spernet (Liber Psalmorum 50, 19)
ego autem sicut oliva fructifera in domo Dei speravi in misericordia Dei in æternum et in sæculum sæculi (Liber Psalmorum 51, 10)
in finem pro Melech intellegentiæ David dixit insipiens in corde suo non est Deus (Liber Psalmorum 52, 1)
corrupti sunt et abominabiles facti sunt in iniquitatibus non est qui faciat bonum (Liber Psalmorum 52, 2)
cor meum conturbatum est in me et formido mortis cecidit super me (Liber Psalmorum 54, 5)
divisi sunt ab ira vultus ejus et adpropinquavit cor illius molliti sunt sermones ejus super oleum et ipsi sunt jacula (Liber Psalmorum 54, 22)
quoniam eripuisti animam meam de morte et pedes meos de lapsu ut placeam coram Deo in lumine viventium (Liber Psalmorum 55, 13)
misit de cælo et liberavit me dedit in obprobrium conculcantes me diapsalma misit Deus misericordiam suam et veritatem suam (Liber Psalmorum 56, 4)
paratum cor meum Deus paratum cor meum cantabo et psalmum dicam (Liber Psalmorum 56, 8)
quoniam magnificata est usque ad cælos misericordia tua et usque ad nubes veritas tua (Liber Psalmorum 56, 11)