Found 991 Results for: Bellum Contra Sanctorum
dixeruntque principes Galaad singuli ad proximos suos qui primus e nobis contra filios Ammon cœperit dimicare erit dux populi Galaad (Liber Iudicum 10, 18)
in illis diebus pugnabant filii Ammon contra Israël (Liber Iudicum 11, 4)
dixeruntque ad eum veni et esto princeps noster et pugna contra filios Ammon (Liber Iudicum 11, 6)
dixeruntque principes Galaad ad Jepthæ ob hanc igitur causam nunc ad te venimus ut proficiscaris nobiscum et pugnes contra filios Ammon sisque dux omnium qui habitant in Galaad (Liber Iudicum 11, 8)
Jepthæ quoque dixit eis si vere venistis ad me ut pugnem pro vobis contra filios Ammon tradideritque eos Dominus in manus meas ego ero princeps vester (Liber Iudicum 11, 9)
et misit nuntios ad regem filiorum Ammon qui ex persona sua dicerent quid mihi et tibi est quia venisti contra me ut vastares terram meam (Liber Iudicum 11, 12)
et circuivit ex latere terram Edom et terram Moab venitque contra orientalem plagam terræ Moab et castrametatus est trans Arnon nec voluit intrare terminos Moab Arnon quippe confinium est terræ Moab (Liber Iudicum 11, 18)
qui et ipse Israël verba despiciens non dimisit eum transire per terminos suos sed infinita multitudine congregata egressus est contra eum in Jassa et fortiter resistebat (Liber Iudicum 11, 20)
Dominus ergo Deus Israël subvertit Amorreum pugnante contra illum populo suo Israël et tu nunc vis possidere terram ejus (Liber Iudicum 11, 23)
nisi forte melior es Balac filio Sepphor rege Moab aut docere potes quod jurgatus sit contra Israël et pugnaverit contra eum (Liber Iudicum 11, 25)
igitur non ego pecco in te sed tu contra me male agis indicens mihi bella non justa judicet Dominus arbiter hujus diei inter Israël et inter filios Ammon (Liber Iudicum 11, 27)
transivitque Jepthæ ad filios Ammon ut pugnaret contra eos quos tradidit Dominus in manus ejus (Liber Iudicum 11, 32)