Found 1135 Results for: Bellum Contra Moab Castra
hujus filii Namuhel et Dathan et Abiram isti sunt Dathan et Abiram principes populi qui surrexerunt contra Mosen et Aaron in seditione Core quando adversum Dominum rebellaverunt (Liber Numeri 26, 9)
hic est numerus filiorum Israël qui descripti sunt a Mosen et Eleazaro sacerdote in campestribus Moab supra Jordanem contra Hiericho (Liber Numeri 26, 63)
pater noster mortuus est in deserto nec fuit in seditione quæ concitata est contra Dominum sub Core sed in peccato suo mortuus est hic non habuit mares filios cur tollitur nomen illius de familia sua quia non habet filium date nobis possessionem inter cognatos patris nostri (Liber Numeri 27, 3)
mille viri de singulis tribubus eligantur Israël qui mittantur ad bellum (Liber Numeri 31, 4)
cumque pugnassent contra Madianitas atque vicissent omnes mares occiderunt (Liber Numeri 31, 7)
et adduxerunt ad Mosen et Eleazarum sacerdotem et ad omnem multitudinem filiorum Israël reliqua etiam utensilia portaverunt ad castra in campestribus Moab juxta Jordanem contra Hiericho (Liber Numeri 31, 12)
egressi sunt autem Moses et Eleazar sacerdos et omnes principes synagogæ in occursum eorum extra castra (Liber Numeri 31, 13)
et manete extra castra septem diebus qui occiderit hominem vel occisum tetigerit lustrabitur die tertio et septimo (Liber Numeri 31, 19)
et lavabitis vestimenta vestra die septimo et purificati postea castra intrabitis (Liber Numeri 31, 24)
dividesque ex æquo prædam inter eos qui pugnaverunt et egressi sunt ad bellum et inter omnem reliquam multitudinem (Liber Numeri 31, 27)
et ecce inquit vos surrexistis pro patribus vestris incrementa et alumni hominum peccatorum ut augeretis furorem Domini contra Israël (Liber Numeri 32, 14)
nos autem famuli tui omnes expediti pergemus ad bellum sicut tu domine loqueris (Liber Numeri 32, 27)