Found 25 Results for: Baruch

  • et dixerunt ad eum sede et lege hæc in auribus nostris et legit Baruch in auribus eorum (Liber Ieremiae 36, 15)

  • igitur cum audissent omnia verba obstipuerunt unusquisque ad proximum suum et dixerunt ad Baruch nuntiare debemus regi omnes sermones istos (Liber Ieremiae 36, 16)

  • dixit autem eis Baruch ex ore suo loquebatur quasi legens ad me omnes sermones istos et ego scribebam in volumine atramento (Liber Ieremiae 36, 18)

  • et dixerunt principes ad Baruch vade et abscondere tu et Hieremias et nemo sciat ubi sitis (Liber Ieremiae 36, 19)

  • et præcepit rex Hieremaël filio Ammelech et Sarajæ filio Ezrihel et Selemiæ filio Abdehel ut conprehenderent Baruch scribam et Hieremiam prophetam abscondit autem eos Dominus (Liber Ieremiae 36, 26)

  • et factum est verbum Domini ad Hieremiam postquam conbuserat rex volumen et sermones quos scripserat Baruch ex ore Hieremiæ dicens (Liber Ieremiae 36, 27)

  • Hieremias autem tulit volumen aliud et dedit illud Baruch filio Neriæ scribæ qui scripsit in eo ex ore Hieremiæ omnes sermones libri quem conbuserat Joachim rex Juda igni et insuper additi sunt sermones multo plures quam ante fuerant (Liber Ieremiae 36, 32)

  • sed Baruch filius Neriæ incitat te adversum nos ut tradat nos in manibus Chaldeorum ut interficiat nos et transduci faciat in Babylonem (Liber Ieremiae 43, 3)

  • viros et mulieres et parvulos et filias regis et omnem animam quam reliquerat Nabuzardan princeps militiæ cum Godolia filio Ahicam filii Saphan et Hieremiam prophetam et Baruch filium Neriæ (Liber Ieremiae 43, 6)

  • verbum quod locutus est Hieremias propheta ad Baruch filium Neri cum scripsisset verba hæc in libro de ore Hieremiæ anno quarto Joachim filii Josiæ regis Juda dicens (Liber Ieremiae 45, 1)

  • hæc dicit Dominus Deus Israël ad te Baruch (Liber Ieremiae 45, 2)

  • et hæc verba libri quæ scripsit Baruch filius Neeri filius Maasei filii Sedechiæ filii Sedei filii Helchiæ in Babylonia (Liber Baruch 1, 1)


“O Santo Rosário é a arma daqueles que querem vencer todas as batalhas.” São Padre Pio de Pietrelcina