Found 14 Results for: Baltassar

  • Et imposuit eis præpositus eunuchorum, nomina Danieli, Baltassar Ananiæ, Sidrach Misaëli, Misach et Azariæ, Abdenago. (Prophetia Danielis 1, 7)

  • Respondit rex, et dixit Danieli, cuius nomen erat Baltassar Putasne vere potes mihi indicare somnium, quod vidi, et interpretationem eius? (Prophetia Danielis 2, 26)

  • donec collega ingressus est in conspectu meo Daniel, cui nomen Baltassar secundum nomen Dei mei, qui habet spiritum deorum sanctorum in semetipso et somnium coram ipso locutus sum. (Prophetia Danielis 4, 5)

  • Baltassar princeps ariolorum, quoniam ego scio quod spiritum sanctorum deorum habeas in te, et omne sacramentum non est impossibile tibi visiones somniorum meorum, quas vidi, et solutionem earum narra. (Prophetia Danielis 4, 6)

  • Hoc somnium vidi ego Nabuchodonosor rex tu ergo Baltassar interpretationem narra festinus quia omnes sapientes regni mei non queunt solutionem edicere mihi tu autem potes, quia spiritus deorum sanctorum in te est. (Prophetia Danielis 4, 15)

  • Tunc Daniel, cuius nomen Baltassar, cœpit intra semetipsum tacitus cogitare quasi una hora et cogitationes eius conturbabant eum. Respondens autem rex ait Baltassar, somnium et interpretatio eius non conturbent te. Respondit Baltassar, et dixit Domine mi, somnium his, qui te oderunt, et interpretatio eius hostibus tuis sit. (Prophetia Danielis 4, 16)

  • Baltassar rex fecit grande convivium optimatibus suis mille et unusquisque secundum suam bibebat ætatem. (Prophetia Danielis 5, 1)

  • Unde rex Baltassar satis conturbatus est, et vultus illius immutatus est. sed et optimates eius turbabantur. (Prophetia Danielis 5, 9)

  • quia spiritus amplior, et prudentia, intelligentiaque et interpretatio somniorum, et ostensio secretorum, ac solutio ligatorum inventæ sunt in eo, hoc est in Daniele cui rex posuit nomen Baltassar. nunc itaque Daniel vocetur, et interpretationem narrabit. (Prophetia Danielis 5, 12)

  • Tu quoque filius eius Baltassar, non humiliasti cor tuum, cum scires hæc omnia (Prophetia Danielis 5, 22)

  • Eadem nocte interfectus est Baltassar rex Chaldæus. (Prophetia Danielis 5, 30)

  • Anno primo Baltassar regis Babylonis, Daniel somnium vidit visio autem capitis eius in cubili suo et somnium scribens, brevi sermone comprehendit summatimque perstringens, ait (Prophetia Danielis 7, 1)


“A cada vitória sobre o pecado corresponde um grau de glória eterna”. São Padre Pio de Pietrelcina