Found 30 Results for: Balac
videns autem Balac filius Sepphor omnia quæ fecerat Israël Amorreo (Liber Numeri 22, 2)
perrexerunt seniores Moab et majores natu Madian habentes divinationis pretium in manibus cumque venissent ad Balaam et narrassent ei omnia verba Balac (Liber Numeri 22, 7)
respondit Balac filius Sepphor rex Moabitarum misit ad me (Liber Numeri 22, 10)
reversi principes dixerunt ad Balac noluit Balaam venire nobiscum (Liber Numeri 22, 14)
qui cum venissent ad Balaam dixerunt sic dicit Balac filius Sepphor ne cuncteris venire ad me (Liber Numeri 22, 16)
respondit Balaam si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri non potero inmutare verbum Domini Dei mei ut vel plus vel minus loquar (Liber Numeri 22, 18)
quod cum audisset Balac egressus est in occursum ejus in oppido Moabitarum quod situm est in extremis finibus Arnon (Liber Numeri 22, 36)
cumque occidisset Balac boves et oves misit ad Balaam et principes qui cum eo erant munera (Liber Numeri 22, 40)
dixitque Balaam ad Balac ædifica mihi hic septem aras et para totidem vitulos ejusdemque numeri arietes (Liber Numeri 23, 1)
dixitque Balaam ad Balac sta paulisper juxta holocaustum tuum donec vadam si forte occurrat mihi Dominus et quodcumque imperaverit loquar tibi (Liber Numeri 23, 3)
Dominus autem posuit verbum in ore ejus et ait revertere ad Balac et hæc loqueris (Liber Numeri 23, 5)
reversus invenit stantem Balac juxta holocaustum suum et omnes principes Moabitarum (Liber Numeri 23, 6)