Found 611 Results for: Balaam et Egredimini Iordanis regitur Moab regni Siram et Aaron et coluberna

  • ablata est lætitia et exultatio de Carmelo et de terra Moab et vinum de torcularibus sustuli nequaquam calcator uvæ solitum celeuma cantabit (Liber Ieremiae 48, 33)

  • et auferam de Moab ait Dominus offerentem in excelsis et sacrificantem diis ejus (Liber Ieremiae 48, 35)

  • propterea cor meum ad Moab quasi tibiæ resonabit et cor meum ad viros muri fictilis dabit sonitum tibiarum quia plus fecit quam potuit idcirco perierunt (Liber Ieremiae 48, 36)

  • super omnia tecta Moab et in plateis ejus omnis planctus quia contrivi Moab sicut vas inutile ait Dominus (Liber Ieremiae 48, 38)

  • quomodo victa est et ululaverunt quomodo dejecit cervicem Moab et confusus est eritque Moab in derisum et in exemplum omnibus in circuitu suo (Liber Ieremiae 48, 39)

  • hæc dicit Dominus ecce quasi aquila evolabit et extendet alas suas ad Moab (Liber Ieremiae 48, 40)

  • capta est Carioth et munitiones conprehensæ sunt et erit cor fortium Moab in die illa sicut cor mulieris parturientis (Liber Ieremiae 48, 41)

  • et cessabit Moab esse populus quoniam contra Dominum gloriatus est (Liber Ieremiae 48, 42)

  • pavor et fovea et laqueus super te o habitator Moab ait Dominus (Liber Ieremiae 48, 43)

  • qui fugit a facie pavoris cadet in foveam et qui conscenderit de fovea capietur laqueo adducam enim super Moab annum visitationis eorum dicit Dominus (Liber Ieremiae 48, 44)

  • in umbra Esebon steterunt de laqueo fugientes quia ignis egressus est de Esebon et flamma de medio Seon et devorabit partem Moab et verticem filiorum tumultus (Liber Ieremiae 48, 45)

  • væ tibi Moab peristi popule Chamos quia conprehensi sunt filii tui et filiæ tuæ in captivitatem (Liber Ieremiae 48, 46)


“Ouço interiormente uma voz que constantemente me diz: Santifique-se e santifique!” São Padre Pio de Pietrelcina