Found 7 Results for: Aspiciebam

  • Prima quasi leæna, et alas habebat aquilæ aspiciebam donec evulsæ sunt alæ eius, et sublata est de terra, et super pedes quasi homo stetit; et cor hominis datum est ei. (Prophetia Danielis 7, 4)

  • Post hæc aspiciebam, et ecce alia quasi pardus, et alas habebat quasi avis, quattuor super se, et quattuor capita erant in bestia, et potestas data est ei. (Prophetia Danielis 7, 6)

  • Post hæc aspiciebam in visione noctis, et ecce bestia quarta terribilis, atque mirabilis, et fortis nimis, dentes ferreos habebat magnos, comedens atque comminuens, et reliqua pedibus suis conculcans dissimilis autem erat ceteris bestiis, quas videram ante eam, et habebat cornua decem. (Prophetia Danielis 7, 7)

  • Aspiciebam donec throni positi sunt, et antiquus dierum sedit vestimentum eius candidum quasi nix, et capilli capitis eius quasi lana munda thronus eius flammæ ignis rotæ eius ignis accensus. (Prophetia Danielis 7, 9)

  • Aspiciebam propter vocem sermonum grandium, quos cornu illud loquebatur et vidi quoniam interfecta esset bestia, et perisset corpus eius, et traditum esset ad comburendum igni (Prophetia Danielis 7, 11)

  • Aspiciebam ergo in visione noctis, et ecce cum nubibus caëli quasi filius hominis veniebat, et usque ad antiquum dierum pervenit et in conspectu eius obtulerunt eum. (Prophetia Danielis 7, 13)

  • Aspiciebam, et ecce cornu illud faciebat bellum adversus sanctos, et prævalebat eis, (Prophetia Danielis 7, 21)


“Não nos preocupemos quando Deus põe à prova a nossa fidelidade. Confiemo-nos à Sua vontade; é o que podemos fazer. Deus nos libertará, consolará e enorajará.” São Padre Pio de Pietrelcina