Mosaico decorativo

Found 1895 Results for: Amor De Deus

  • hæc dicit Dominus Deus et corruent fulcientes Ægyptum et destruetur superbia imperii ejus a turre Syenes gladio cadent in ea ait Dominus exercituum (Prophetia Ezechielis 30, 6)

  • hæc dicit Dominus Deus et cessare faciam multitudinem Ægypti in manu Nabuchodonosor regis Babylonis (Prophetia Ezechielis 30, 10)

  • hæc dicit Dominus Deus et disperdam simulacra et cessare faciam idola de Memphis et dux de terra Ægypti non erit amplius et dabo terrorem in terra Ægypti (Prophetia Ezechielis 30, 13)

  • propterea hæc dicit Dominus Deus ecce ego ad Pharao regem Ægypti et comminuam brachium ejus forte sed confractum et deiciam gladium de manu ejus (Prophetia Ezechielis 30, 22)

  • propterea hæc dicit Dominus Deus pro eo quod sublimatus est in altitudine et dedit summitatem suam virentem atque condensam et elevatum est cor ejus in altitudine sua (Prophetia Ezechielis 31, 10)

  • hæc dicit Dominus Deus in die quando descendit ad inferos indixi luctum operui eum abysso et prohibui flumina ejus et cœrcui aquas multas contristatus est super eum Libanus et omnia ligna agri concussa sunt (Prophetia Ezechielis 31, 15)

  • cui adsimilatus es o inclite atque sublimis inter ligna voluptatis ecce deductus es cum lignis voluptatis ad terram ultimam in medio incircumcisorum dormies cum his qui interfecti sunt gladio ipse est Pharao et omnis multitudo ejus dicit Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 31, 18)

  • propterea hæc dicit Dominus Deus expandam super te rete meum in multitudine populorum multorum et extrahent te in sagena mea (Prophetia Ezechielis 32, 3)

  • omnia luminaria cæli mærere faciam super te et dabo tenebras super terram tuam dicit Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 32, 8)

  • quia hæc dicit Dominus Deus gladius regis Babylonis veniet tibi (Prophetia Ezechielis 32, 11)

  • tunc purissimas reddam aquas eorum et flumina eorum quasi oleum adducam ait Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 32, 14)

  • planctus est et plangent eum filiæ gentium plangent eum super Ægypto et super multitudine ejus plangent eum ait Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 32, 16)


"É sempre necessário ir para a frente, nunca para trás, na vida espiritual." São Padre Pio de Pietrelcina