Found 1381 Results for: Album Filii Senaá
et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque hæc fuit oblatio Achira filii Henan (Liber Numeri 7, 83)
cumque Levitæ fuerint coram Domino ponent filii Israël manus suas super eos (Liber Numeri 8, 10)
faciant filii Israël phase in tempore suo (Liber Numeri 9, 2)
qui fecerunt tempore suo quartadecima die mensis ad vesperam in monte Sinai juxta omnia quæ mandaverat Dominus Mosi fecerunt filii Israël (Liber Numeri 9, 5)
cumque ablata fuisset nubes quæ tabernaculum protegebat tunc proficiscebantur filii Israël et in loco ubi stetisset nubes ibi castrametabantur (Liber Numeri 9, 17)
et si evenisset ut multo tempore maneret super illud erant filii Israël in excubiis Domini et non proficiscebantur (Liber Numeri 9, 19)
si biduo aut uno mense vel longiori tempore fuisset super tabernaculum manebant filii Israël in eodem loco et non proficiscebantur statim autem ut recessisset movebant castra (Liber Numeri 9, 22)
filii Aaron sacerdotes clangent tubis eritque hoc legitimum sempiternum in generationibus vestris (Liber Numeri 10, 8)
profectique sunt filii Israël per turmas suas de deserto Sinai et recubuit nubes in solitudine Pharan (Liber Numeri 10, 12)
filii Juda per turmas suas quorum princeps erat Naasson filius Aminadab (Liber Numeri 10, 14)
depositumque est tabernaculum quod portantes egressi sunt filii Gerson et Merari (Liber Numeri 10, 17)
profectique sunt et filii Ruben per turmas et ordinem suum quorum princeps erat Helisur filius Sedeur (Liber Numeri 10, 18)