Found 42 Results for: Adam

  • formatis igitur Dominus Deus de humo cunctis animantibus terræ et universis volatilibus cæli adduxit ea ad Adam ut videret quid vocaret ea omne enim quod vocavit Adam animæ viventis ipsum est nomen ejus (Liber Genesis 2, 19)

  • appellavitque Adam nominibus suis cuncta animantia et universa volatilia cæli et omnes bestias terræ Adam vero non inveniebatur adiutor similis ejus (Liber Genesis 2, 20)

  • inmisit ergo Dominus Deus soporem in Adam cumque obdormisset tulit unam de costis ejus et replevit carnem pro ea (Liber Genesis 2, 21)

  • et ædificavit Dominus Deus costam quam tulerat de Adam in mulierem et adduxit eam ad Adam (Liber Genesis 2, 22)

  • dixitque Adam hoc nunc os ex ossibus meis et caro de carne mea hæc vocabitur virago quoniam de viro sumpta est (Liber Genesis 2, 23)

  • erant autem uterque nudi Adam scilicet et uxor ejus et non erubescebant (Liber Genesis 2, 25)

  • et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem abscondit se Adam et uxor ejus a facie Domini Dei in medio ligni paradisi (Liber Genesis 3, 8)

  • vocavitque Dominus Deus Adam et dixit ei ubi es (Liber Genesis 3, 9)

  • dixitque Adam mulier quam dedisti sociam mihi dedit mihi de ligno et comedi (Liber Genesis 3, 12)

  • ad Adam vero dixit quia audisti vocem uxoris tuæ et comedisti de ligno ex quo præceperam tibi ne comederes maledicta terra in opere tuo in laboribus comedes eam cunctis diebus vitæ tuæ (Liber Genesis 3, 17)

  • et vocavit Adam nomen uxoris suæ Hava eo quod mater esset cunctorum viventium (Liber Genesis 3, 20)

  • fecit quoque Dominus Deus Adam et uxori ejus tunicas pellicias et induit eos (Liber Genesis 3, 21)


“Deus é servido apenas quando é servido de acordo com a Sua vontade.” São Padre Pio de Pietrelcina