Found 11555 Results for: Ad
et adsumpto Petro et duobus filiis Zebedæi cœpit contristari et mæstus esse (Evangelium secundum Matthaeum 26, 37)
tunc ait illis tristis est anima mea usque ad mortem sustinete hic et vigilate mecum (Evangelium secundum Matthaeum 26, 38)
et venit ad discipulos et invenit eos dormientes et dicit Petro sic non potuistis una hora vigilare mecum (Evangelium secundum Matthaeum 26, 40)
tunc venit ad discipulos suos et dicit illis dormite jam et requiescite ecce adpropinquavit hora et Filius hominis traditur in manus peccatorum (Evangelium secundum Matthaeum 26, 45)
surgite eamus ecce adpropinquavit qui me tradit (Evangelium secundum Matthaeum 26, 46)
adhuc ipso loquente ecce Judas unus de duodecim venit et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus a principibus sacerdotum et senioribus populi (Evangelium secundum Matthaeum 26, 47)
qui autem tradidit eum dedit illis signum dicens quemcumque osculatus fuero ipse est tenete eum (Evangelium secundum Matthaeum 26, 48)
et confestim accedens ad Jesum dixit have rabbi et osculatus est eum (Evangelium secundum Matthaeum 26, 49)
dixitque illi Jesus amice ad quod venisti tunc accesserunt et manus iniecerunt in Jesum et tenuerunt eum (Evangelium secundum Matthaeum 26, 50)
et ecce unus ex his qui erant cum Jesu extendens manum exemit gladium suum et percutiens servum principis sacerdotum amputavit auriculam ejus (Evangelium secundum Matthaeum 26, 51)
tunc ait illi Jesus converte gladium tuum in locum suum omnes enim qui acceperint gladium gladio peribunt (Evangelium secundum Matthaeum 26, 52)
in illa hora dixit Jesus turbis tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus conprehendere me cotidie apud vos sedebam docens in templo et non me tenuistis (Evangelium secundum Matthaeum 26, 55)