Mosaico decorativo

Found 11555 Results for: Ad

  • et ostendit mihi Jesum sacerdotem magnum stantem coram angelo Domini et Satan stabat a dextris ejus ut adversaretur ei (Prophetia Zachariae 3, 1)

  • et dixit Dominus ad Satan increpet Dominus in te Satan et increpet Dominus in te qui elegit Hierusalem numquid non iste torris est erutus de igne (Prophetia Zachariae 3, 2)

  • qui respondit et ait ad eos qui stabant coram se dicens auferte vestimenta sordida ab eo et dixit ad eum ecce abstuli a te iniquitatem tuam et indui te mutatoriis (Prophetia Zachariae 3, 4)

  • hæc dicit Dominus exercituum si in viis meis ambulaveris et custodiam meam custodieris tu quoque judicabis domum meam et custodies atria mea et dabo tibi ambulantes de his qui nunc hic adsistunt (Prophetia Zachariae 3, 7)

  • audi Jesu sacerdos magne tu et amici tui qui habitant coram te quia viri portendentes sunt ecce enim ego adducam servum meum orientem (Prophetia Zachariae 3, 8)

  • et dixit ad me quid tu vides et dixi vidi et ecce candelabrum aureum totum et lampas ejus super caput ipsius et septem lucernæ ejus super illud septem et septem infusoria lucernis quæ erant super caput illius (Prophetia Zachariae 4, 2)

  • et duæ olivæ super illud una a dextris lampadis et una a sinistris ejus (Prophetia Zachariae 4, 3)

  • et respondi et ajo ad angelum qui loquebatur in me dicens quid sunt hæc domine mi (Prophetia Zachariae 4, 4)

  • et respondit angelus qui loquebatur in me et dixit ad me numquid nescis quid sunt hæc et dixi non domine mi (Prophetia Zachariae 4, 5)

  • et respondit et ait ad me dicens hoc est verbum Domini ad Zorobabel dicens non in exercitu nec in robore sed in spiritu meo dicit Dominus exercituum (Prophetia Zachariae 4, 6)

  • et factum est verbum Domini ad me dicens (Prophetia Zachariae 4, 8)

  • manus Zorobabel fundaverunt domum istam et manus ejus perficient eam et scietis quia Dominus exercituum misit me ad vos (Prophetia Zachariae 4, 9)


"Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo." São Padre Pio de Pietrelcina