Found 11555 Results for: Ad
si exieritis ad bellum de terra vestra contra hostes qui dimicant adversum vos clangetis ululantibus tubis et erit recordatio vestri coram Domino Deo vestro ut eruamini de manibus inimicorum vestrorum (Liber Numeri 10, 9)
filii Juda per turmas suas quorum princeps erat Naasson filius Aminadab (Liber Numeri 10, 14)
in tribu autem filiorum Symeon princeps fuit Salamihel filius Surisaddai (Liber Numeri 10, 19)
porro in tribu Gad erat princeps Heliasaph filius Duhel (Liber Numeri 10, 20)
profectique sunt et Caathitæ portantes sanctuarium tamdiu tabernaculum portabatur donec venirent ad erectionis locum (Liber Numeri 10, 21)
in tribu autem filiorum Manasse princeps fuit Gamalihel filius Phadassur (Liber Numeri 10, 23)
novissimi castrorum omnium profecti sunt filii Dan per turmas suas in quorum exercitu princeps fuit Ahiezer filius Amisaddai (Liber Numeri 10, 25)
dixitque Moses Hobab filio Rahuhel Madianiti cognato suo proficiscimur ad locum quem Dominus daturus est nobis veni nobiscum ut benefaciamus tibi quia Dominus bona promisit Israheli (Liber Numeri 10, 29)
cui ille respondit non vadam tecum sed revertar in terram meam in qua natus sum (Liber Numeri 10, 30)
cumque nobiscum veneris quicquid optimum fuerit ex opibus quas nobis traditurus est Dominus dabimus tibi (Liber Numeri 10, 32)
cum autem deponeretur ajebat revertere Domine ad multitudinem exercitus Israël (Liber Numeri 10, 36)
cumque clamasset populus ad Mosen oravit Moses Dominum et absortus est ignis (Liber Numeri 11, 2)