Found 5674 Results for: Absalom Autem David
et David et omnis domus Israël ducebant arcam testamenti Domini in jubilo et in clangore bucinæ (Liber II Samuelis 6, 15)
cumque intrasset arca Domini civitatem David Michol filia Saul prospiciens per fenestram vidit regem David subsilientem atque saltantem coram Domino et despexit eum in corde suo (Liber II Samuelis 6, 16)
et introduxerunt arcam Domini et posuerunt eam in loco suo in medio tabernaculi quod tetenderat ei David et obtulit David holocausta coram Domino et pacifica (Liber II Samuelis 6, 17)
reversusque est et David ut benediceret domui suæ et egressa Michol filia Saul in occursum David ait quam gloriosus fuit hodie rex Israël discoperiens se ante ancillas servorum suorum et nudatus est quasi si nudetur unus de scurris (Liber II Samuelis 6, 20)
dixitque David ad Michol ante Dominum qui elegit me potius quam patrem tuum et quam omnem domum ejus et præcepit mihi ut essem dux super populum Domini Israël (Liber II Samuelis 6, 21)
factum est autem cum sedisset rex in domo sua et Dominus dedisset ei requiem undique ab universis inimicis suis (Liber II Samuelis 7, 1)
factum est autem in nocte illa et ecce sermo Domini ad Nathan dicens (Liber II Samuelis 7, 4)
vade et loquere ad servum meum David hæc dicit Dominus numquid tu ædificabis mihi domum ad habitandum (Liber II Samuelis 7, 5)
et nunc hæc dices servo meo David hæc dicit Dominus exercituum ego tuli te de pascuis sequentem greges ut esses dux super populum meum Israël (Liber II Samuelis 7, 8)
misericordiam autem meam non auferam ab eo sicut abstuli a Saul quem amovi a facie tua (Liber II Samuelis 7, 15)
secundum omnia verba hæc et juxta universam visionem istam sic locutus est Nathan ad David (Liber II Samuelis 7, 17)
ingressus est autem rex David et sedit coram Domino et dixit quis ego sum Domine Deus et quæ domus mea quia adduxisti me hucusque (Liber II Samuelis 7, 18)