Mosaico decorativo

Found 5674 Results for: Absalom Autem David

  • nuntiatum est autem David quod et Ahitofel esset in coniuratione cum Absalom dixitque David infatua quæso consilium Ahitofel Domine (Liber II Samuelis 15, 31)

  • cumque ascenderet David summitatem montis in quo adoraturus erat Dominum ecce occurrit ei Husai Arachites scissa veste et terra pleno capite (Liber II Samuelis 15, 32)

  • et dixit ei David si veneris mecum eris mihi oneri (Liber II Samuelis 15, 33)

  • si autem in civitatem revertaris et dixeris Absalom servus tuus sum rex sicut fui servus patris tui sic ero servus tuus dissipabis consilium Ahitofel (Liber II Samuelis 15, 34)

  • habes autem tecum Sadoc et Abiathar sacerdotes et omne verbum quodcumque audieris de domo regis indicabis Sadoc et Abiathar sacerdotibus (Liber II Samuelis 15, 35)

  • sunt autem cum eis duo filii eorum Achimaas Sadoc et Jonathan Abiathar et mittetis per eos ad me omne verbum quod audieritis (Liber II Samuelis 15, 36)

  • veniente ergo Husai amico David in civitatem Absalom quoque ingressus est Hierusalem (Liber II Samuelis 15, 37)

  • cumque David transisset paululum montis verticem apparuit Siba puer Mifiboseth in occursum ejus cum duobus asinis qui onerati erant ducentis panibus et centum alligaturis uvæ passæ et centum massis palatarum et utribus vini (Liber II Samuelis 16, 1)

  • et dixit rex Sibæ quid sibi volunt hæc responditque Siba asini domestici regis ut sedeant et panes et palatæ ad vescendum pueris tuis vinum autem ut bibat si quis defecerit in deserto (Liber II Samuelis 16, 2)

  • venit ergo rex David usque Baurim et ecce egrediebatur inde vir de cognatione domus Saul nomine Semei filius Gera procedebat egrediens et maledicebat (Liber II Samuelis 16, 5)

  • mittebatque lapides contra David et contra universos servos regis David omnis autem populus et universi bellatores a dextro et sinistro latere regis incedebant (Liber II Samuelis 16, 6)

  • ita autem loquebatur Semei cum malediceret regi egredere egredere vir sanguinum et vir Belial (Liber II Samuelis 16, 7)


"Somente por meio de Jesus podemos esperar a salvação." São Padre Pio de Pietrelcina