Found 4262 Results for: ív
dixitque major ad minorem pater noster senex est et nullus virorum remansit in terra qui possit ingredi ad nos juxta morem universæ terræ (Liber Genesis 19, 31)
dederunt itaque patri suo bibere vinum nocte illa et ingressa est major dormivitque cum patre at ille non sensit nec quando accubuit filia nec quando surrexit (Liber Genesis 19, 33)
altera quoque die dixit major ad minorem ecce dormivi heri cum patre meo demus ei bibere vinum etiam hac nocte et dormies cum eo ut salvemus semen de patre nostro (Liber Genesis 19, 34)
dederunt et illa nocte patri vinum ingressaque minor filia dormivit cum eo et nec tunc quidem sensit quando concubuerit vel quando illa surrexerit (Liber Genesis 19, 35)
dixitque ad eum Deus et ego scio quod simplici corde feceris et ideo custodivi te ne peccares in me et non dimisi ut tangeres eam (Liber Genesis 20, 6)
nunc igitur redde uxorem viro suo quia propheta est et orabit pro te et vives si autem nolueris reddere scito quod morte morieris tu et omnia quæ tua sunt (Liber Genesis 20, 7)
statimque de nocte consurgens Abimelech vocavit omnes servos suos et locutus est universa verba hæc in auribus eorum timueruntque omnes viri valde (Liber Genesis 20, 8)
crevit igitur puer et ablactatus est fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis ejus (Liber Genesis 21, 8)
exaudivit autem Deus vocem pueri vocavitque angelus Domini Agar de cælo dicens quid agis Agar noli timere exaudivit enim Deus vocem pueri de loco in quo est (Liber Genesis 21, 17)
eodem tempore dixit Abimelech et Fichol princeps exercitus ejus ad Abraham Deus tecum est in universis quæ agis (Liber Genesis 21, 22)
respondit Abimelech nescivi quis fecerit hanc rem sed et tu non indicasti mihi et ego non audivi præter hodie (Liber Genesis 21, 26)
et mortua est in civitate Arbee quæ est Hebron in terra Chanaan venitque Abraham ut plangeret et fleret eam (Liber Genesis 23, 2)