Found 4262 Results for: ív
Heli autem erat senex valde et audivit omnia quæ faciebant filii sui universo Israheli et quomodo dormiebant cum mulieribus quæ observabant ad ostium tabernaculi (Liber I Samuelis 2, 22)
et videbis æmulum tuum in templo in universis prosperis Israël et non erit senex in domo tua omnibus diebus (Liber I Samuelis 2, 32)
et cucurrit ad Heli et dixit ecce ego vocasti enim me qui dixit non vocavi revertere dormi et abiit et dormivit (Liber I Samuelis 3, 5)
et ait ecce ego quia vocasti me intellexit igitur Heli quia Dominus vocaret puerum et ait ad Samuhel vade et dormi et si deinceps vocaverit te dices loquere Domine quia audit servus tuus abiit ergo Samuhel et dormivit in loco suo (Liber I Samuelis 3, 9)
dormivit autem Samuhel usque mane aperuitque ostia domus Domini et Samuhel timebat indicare visionem Heli (Liber I Samuelis 3, 15)
indicavit itaque ei Samuhel universos sermones et non abscondit ab eo et ille respondit Dominus est quod bonum est in oculis suis faciat (Liber I Samuelis 3, 18)
et cognovit universus Israël a Dan usque Bersabee quod fidelis Samuhel propheta esset Domini (Liber I Samuelis 3, 20)
et addidit Dominus ut appareret in Silo quoniam revelatus fuerat Dominus Samuheli in Silo juxta verbum Domini et evenit sermo Samuhelis universo Israheli (Liber I Samuelis 3, 21)
cumque ille venisset Heli sedebat super sellam contra viam aspectans erat enim cor ejus pavens pro arca Domini vir autem ille postquam ingressus est nuntiavit urbi et ululavit omnis civitas (Liber I Samuelis 4, 13)
et audivit Heli sonitum clamoris dixitque quis est hic sonitus tumultus hujus at ille festinavit et venit et adnuntiavit Heli (Liber I Samuelis 4, 14)
illis autem circumducentibus eam fiebat manus Dei per singulas civitates interfectionis magnæ nimis et percutiebat viros uniuscujusque urbis a parvo usque ad majorem et conputrescebant prominentes extales eorum (Liber I Samuelis 5, 9)
fiebat enim pavor mortis in singulis urbibus et gravissima valde manus Dei viri quoque qui mortui non fuerant percutiebantur in secretiori parte natium et ascendebat ululatus uniuscujusque civitatis in cælum (Liber I Samuelis 5, 12)