Mosaico decorativo

Found 4262 Results for: ív

  • sonum bucinæ audivit et non se observavit sanguis ejus in ipso erit si autem custodierit animam suam salvavit (Prophetia Ezechielis 33, 5)

  • tu ergo fili hominis dic ad domum Israël sic locuti estis dicentes iniquitates nostræ et peccata nostra super nos sunt et in ipsis nos tabescimus quomodo ergo vivere poterimus (Prophetia Ezechielis 33, 10)

  • dic ad eos vivo ego dicit Dominus Deus nolo mortem impii sed ut revertatur impius a via sua et vivat convertimini a viis vestris pessimis et quare moriemini domus Israël (Prophetia Ezechielis 33, 11)

  • tu itaque fili hominis dic ad filios populi tui justitia justi non liberabit eum in quacumque die peccaverit et impietas impii non nocebit ei in quacumque die conversus fuerit ab impietate sua et justus non poterit vivere in justitia sua in quacumque die peccaverit (Prophetia Ezechielis 33, 12)

  • etiam si dixero justo quod vita vivat et confisus in justitia sua fecerit iniquitatem omnes justitiæ ejus oblivioni tradentur et in iniquitate sua quam operatus est in ipsa morietur (Prophetia Ezechielis 33, 13)

  • pignus restituerit ille impius rapinamque reddiderit in mandatis vitæ ambulaverit nec fecerit quicquam iniustum vita vivet et non morietur (Prophetia Ezechielis 33, 15)

  • omnia peccata ejus quæ peccavit non inputabuntur ei judicium et justitiam fecit vita vivet (Prophetia Ezechielis 33, 16)

  • et cum recesserit impius ab impietate sua feceritque judicium et justitiam vivet in eis (Prophetia Ezechielis 33, 19)

  • et factum est in duodecimo anno in duodecimo mense in quinta mensis transmigrationis nostræ venit ad me qui fugerat de Hierusalem dicens vastata est civitas (Prophetia Ezechielis 33, 21)

  • hæc dices ad eos sic dicit Dominus Deus vivo ego quia qui in ruinosis habitant gladio cadent et qui in agro est bestiis tradetur ad devorandum qui autem in præsidiis et in speluncis sunt peste morientur (Prophetia Ezechielis 33, 27)

  • et scient quia ego Dominus cum dedero terram desolatam et desertam propter universas abominationes suas quas operati sunt (Prophetia Ezechielis 33, 29)

  • erraverunt greges mei in cunctis montibus et in universo colle excelso et super omnem faciem terræ dispersi sunt greges mei et non erat qui requireret non erat inquam qui requireret (Prophetia Ezechielis 34, 6)


"É sempre necessário ir para a frente, nunca para trás, na vida espiritual." São Padre Pio de Pietrelcina