Found 4262 Results for: ív
quæsivit verba utilia et conscripsit sermones rectissimos ac veritate plenos (Liber Ecclesiastes 12, 10)
et cuncta quæ fiunt adducet Deus in judicium pro omni errato sive bonum sive malum sit (Liber Ecclesiastes 12, 14)
nolite me considerare quod fusca sim quia decoloravit me sol filii matris meæ pugnaverunt contra me posuerunt me custodem in vineis vineam meam non custodivi (Canticum Canticorum 1, 5)
in lectulo meo per noctes quæsivi quem diligit anima mea quæsivi illum et non inveni (Canticum Canticorum 3, 1)
surgam et circuibo civitatem per vicos et plateas quæram quem diligit anima mea quæsivi illum et non inveni (Canticum Canticorum 3, 2)
invenerunt me vigiles qui custodiunt civitatem num quem dilexit anima mea vidistis (Canticum Canticorum 3, 3)
quæ est ista quæ ascendit per desertum sicut virgula fumi ex aromatibus murræ et turis et universi pulveris pigmentarii (Canticum Canticorum 3, 6)
nardus et crocus fistula et cinnamomum cum universis lignis Libani murra et alœ cum omnibus primis unguentis (Canticum Canticorum 4, 14)
fons hortorum puteus aquarum viventium quæ fluunt impetu de Libano (Canticum Canticorum 4, 15)
pessulum ostii aperui dilecto meo at ille declinaverat atque transierat anima mea liquefacta est ut locutus est quæsivi et non inveni illum vocavi et non respondit mihi (Canticum Canticorum 5, 6)
invenerunt me custodes qui circumeunt civitatem percusserunt me vulneraverunt me tulerunt pallium meum mihi custodes murorum (Canticum Canticorum 5, 7)
oculi ejus sicut columbæ super rivulos aquarum quæ lacte sunt lotæ et resident juxta fluenta plenissima (Canticum Canticorum 5, 12)