Found 4262 Results for: ív
et cognovit Lysias quoniam mortuus est rex et constituit regnare Antiochum filium ejus quem nutrivit adulescentem et vocavit nomen ejus Eupator (Liber I Maccabaeorum 6, 17)
et cogitavit Judas disperdere eos et convocavit universum populum ut obsiderent eos (Liber I Maccabaeorum 6, 19)
et iratus est rex ut audivit et convocavit omnes amicos suos et principes exercitus sui et eos qui super equites erant (Liber I Maccabaeorum 6, 28)
et diviserunt bestias per legiones et adstiterunt singulis elefantis mille viri in loricis concatenatis et galeæ æreæ in capitibus eorum et quingenti equites ordinati unicuique bestiæ electi erant (Liber I Maccabaeorum 6, 35)
et ivit sub pedes elefanti et subposuit ei et occidit eum et cecidit in terram super ipsum et mortuus est illic (Liber I Maccabaeorum 6, 46)
et fecit pacem cum his qui erant in Bethsuram et exierunt de civitate quia non erant eis ibi alimenta conclusis quia sabbata erant terræ (Liber I Maccabaeorum 6, 49)
escæ autem non erant in civitate eo quod septimus annus esset et qui remanserant in Judæa de gentibus consumpserant reliquias eorum quæ repositæ fuerant (Liber I Maccabaeorum 6, 53)
et audivit Lysias quod Philippus quem constituit rex Antiochus cum adhuc viveret et nutriret Antiochum filium suum ut regnaret (Liber I Maccabaeorum 6, 55)
et discessit festinanter et reversus est Antiochiam et invenit Philippum dominantem civitati et pugnavit adversus eum et occupavit civitatem (Liber I Maccabaeorum 6, 63)
anno centesimo quinquagesimo et primo exiit Demetrius Seleuci filius ab urbe Roma et ascendit cum paucis viris in civitatem maritimam et regnavit illic (Liber I Maccabaeorum 7, 1)
et cognovit Nicanor quoniam denudatum est consilium ejus et exivit obviam Judæ in pugnam juxta Capharsalama (Liber I Maccabaeorum 7, 31)
et ceciderunt de Nicanoris fere quinque milia viri et fugerunt in civitatem David (Liber I Maccabaeorum 7, 32)