1. PSALMUS. David. Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo? Quis requiescet in monte sancto tuo?

2. Qui ingreditur sine macula et operatur iustitiam, qui loquitur veritatem in corde suo,

3. qui non egit dolum in lingua sua nec fecit proximo suo malum et opprobrium non intulit proximo suo.

4. Ad nihilum reputatus est in conspectu eius malignus, timentes autem Dominum glorificat. Qui iuravit in detrimentum suum et non mutat,

5. qui pecuniam suam non dedit ad usuram et munera super innocentem non accepit. Qui facit haec, non movebitur in aeternum.





“Se quisermos colher é necessário não só semear, mas espalhar as sementes num bom campo. Quando as sementes se tornarem plantas, devemos cuidá-las para que as novas plantas não sejam sufocadas pelas ervas daninhas.” São Padre Pio de Pietrelcina