1. Canticum ascensionum. David. Nisi quia Dominus erat in nobis, dicat nunc Israel,

2. nisi quia Dominus erat in nobis, cum exsurgerent homines in nos:

3. forte vivos deglutissent nos, cum irasceretur furor eorum in nos.

4. Forsitan aqua absorbuisset nos, torrens pertransisset animam nostram;

5. forsitan pertransissent animam nostram aquae intumescentes.

6. Benedictus Dominus, qui non dedit nos in direptionem dentibus eorum.

7. Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium: laqueus contritus est, et nos erepti sumus.

8. Adiutorium nostrum in nomine Domini, qui fecit caelum et terram.





“Não se desencoraje se você precisa trabalhar muito para colher pouco. Se você pensasse em quanto uma só alma custou a Jesus, você nunca reclamaria!” São Padre Pio de Pietrelcina