1. PSALMUS. David. Afferte Domino, filii Dei, afferte Domino gloriam et potentiam,

2. afferte Domino gloriam nominis eius, adorate Dominum in splendore sancto.

3. Vox Domini super aquas; Deus maiestatis intonuit, Dominus super aquas multas.

4. Vox Domini in virtute, vox Domini in magnificentia.

5. Vox Domini confringentis cedros; et confringet Dominus cedros Libani.

6. Et saltare faciet, tamquam vitulum, Libanum, et Sarion, quemadmodum filium unicornium. -

7. Vox Domini intercidentis flammam ignis,

8. vox Domini concutientis desertum, et concutiet Dominus desertum Cades.

9. Vox Domini properantis partum cervarum, et denudabit condensa; et in templo eius omnes dicent gloriam.

10. Dominus super diluvium habitat, et sedebit Dominus rex in aeternum.

11. Dominus virtutem populo suo dabit, Dominus benedicet populo suo in pace.





“Caminhe com alegria e com o coração o mais sincero e aberto que puder. E quando não conseguir manter esta santa alegria, ao menos não perca nunca o valor e a confiança em Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina