1. David. PSALMUS. Misericordiam et iudicium cantabo; tibi, Domine, psallam.

2. Intellegam in via immaculata; quando venies ad me? Perambulabo in innocentia cordis mei, in medio domus meae.

3. Non proponam ante oculos meos rem iniustam; facientem praevaricationes odio habebo, non adhaerebit mihi.

4. Cor pravum recedet a me, malignum non cognoscam.

5. Detrahentem secreto proximo suo, hunc cessare faciam; superbum oculo et inflatum corde, hunc non sustinebo.

6. Oculi mei ad fideles terrae, ut sedeant mecum; qui ambulat in via immaculata, hic mihi ministrabit.

7. Non habitabit in medio domus meae, qui facit superbiam; qui loquitur iniqua, non stabit in conspectu oculorum meorum.

8. In matutino cessare faciam omnes peccatores terrae, ut disperdam de civitate Domini omnes operantes iniquitatem.




“Não há nada mais inaceitável do que uma mulher caprichosa, frívola e arrogante, especialmente se é casada. Uma esposa cristã deve ser uma mulher de profunda piedade em relação a Deus, um anjo de paz na família, digna e agradável em relação ao próximo.” São Padre Pio de Pietrelcina