Mosaico decorativo

Gefunden 20258 Ergebnisse für: Re

  • Tu locutus es quod bene mihi faceres et dilatares semen meum sicut arenam maris, quae prae multitudine numerari non potest”. (Liber Genesis 32, 13)

  • Et misit per manus servorum suorum singulos seorsum greges dixitque pueris suis: “Antecedite me, et sit spatium inter gregem et gregem”. (Liber Genesis 32, 17)

  • Et praecepit priori dicens: “Si obvium habueris Esau fratrem meum, et interrogaverit te: "Cuius es?" et "Quo vadis?" et "Cuius sunt ista, quae sequeris?", (Liber Genesis 32, 18)

  • respondebis: Servi tui Iacob; munera misit domino meo Esau. Ipse quoque post nos venit”. (Liber Genesis 32, 19)

  • Similiter mandata dedit secundo ac tertio et cunctis, qui sequebantur greges, dicens: “Iisdem verbis loquimini ad Esau, cum inveneritis eum, (Liber Genesis 32, 20)

  • Cumque nocte surrexisset, tulit duas uxores suas et totidem famulas cum undecim filiis et transivit vadum Iaboc; (Liber Genesis 32, 23)

  • sumptis ergo traductisque illis et omnibus, quae ad se pertinebant, per torrentem, (Liber Genesis 32, 24)

  • Qui cum videret quod eum superare non posset, tetigit acetabulum femoris eius, et statim luxatum est acetabulum femoris Iacob, cum luctaretur cum illo. (Liber Genesis 32, 26)

  • Dixitque: “Dimitte me, iam enim ascendit aurora”. Respondit: “Non dimittam te, nisi benedixeris mihi”. (Liber Genesis 32, 27)

  • Ait ad eum: “Quod nomen est tibi?”. Respondit: “Iacob”. (Liber Genesis 32, 28)

  • Interrogavit eum Iacob: “Dic mihi, quo appellaris nomine?”. Respondit: “Cur quaeris nomen meum?”. Et benedixit ei in eodem loco. (Liber Genesis 32, 30)

  • Ortusque est ei sol, cum transgrederetur Phanuel; ipse vero claudicabat propter femur. (Liber Genesis 32, 32)


"Para mim, Deus está sempre fixo na minha mente e estampado no meu coração." São Padre Pio de Pietrelcina