Gefunden 20258 Ergebnisse für: Re
Deus Abraham et Deus Nachor iudicent inter nos”. Iuravit Iacob per Timorem patris sui Isaac; (Liber Genesis 31, 53)
immolatisque victimis in monte, vocavit fratres suos, ut ederent panem. Qui cum comedissent, pernoctaverunt in monte. (Liber Genesis 31, 54)
Laban vero de nocte consur gens osculatus est filios et fi lias suas et benedixit illis reversusque est in locum suum. (Liber Genesis 32, 1)
Iacob quoque abiit itinere, quo coeperat, fueruntque ei obviam angeli Dei. (Liber Genesis 32, 2)
Misit autem nuntios ante se ad Esau fratrem suum in terram Seir, in regionem Edom. (Liber Genesis 32, 4)
Praecepitque eis dicens: “Sic loquimini domino meo Esau: Haec dicit servus tuus Iacob: Apud Laban peregrinatus sum et fui usque in praesentem diem. (Liber Genesis 32, 5)
Reversique sunt nuntii ad Iacob dicentes: “Venimus ad Esau fratrem tuum, et ecce properat in occursum tibi cum quadringentis viris”. (Liber Genesis 32, 7)
Timuit Iacob valde et perterritus divisit populum, qui secum erat, greges quoque et oves et boves et camelos in duas turmas (Liber Genesis 32, 8)
dicens: “Si venerit Esau ad unam turmam et percusserit eam, alia turma, quae reliqua est, salvabitur”. (Liber Genesis 32, 9)
Dixitque Iacob: “Deus patris mei Abraham et Deus patris mei Isaac, Domine, qui dixisti mihi: "Revertere in terram tuam et in locum nativitatis tuae, et benefaciam tibi", (Liber Genesis 32, 10)
minor sum cunctis miserationibus et cuncta veritate, quam explesti servo tuo. In baculo meo transivi Iordanem istum et nunc cum duabus turmis regredior. (Liber Genesis 32, 11)
Erue me de manu fratris mei, de manu Esau, quia valde eum timeo; ne forte veniens percutiat matrem cum filiis. (Liber Genesis 32, 12)