Gefunden 20258 Ergebnisse für: Re
Quam ob causam non comedunt filii Israel nervum, qui est in femore, usque in praesentem diem, eo quod tetigerit nervum femoris Iacob. (Liber Genesis 32, 33)
Et ipse praegrediens adoravit pronus in terram septies, donec appropinquaret ad fratrem suum. (Liber Genesis 33, 3)
Currens itaque Esau obviam fratri suo amplexatus est eum; stringensque collum eius osculatus est eum, et fleverunt. (Liber Genesis 33, 4)
Levatisque oculis, vidit mulieres et liberos earum et ait: “Qui sunt isti tibi?”. Respondit: “Liberi sunt, quos donavit mihi Deus servo tuo”. (Liber Genesis 33, 5)
Accessit quoque Lia cum liberis suis et, cum similiter adorassent, extremi Ioseph et Rachel adoraverunt. (Liber Genesis 33, 7)
“Quaenam sunt, inquit, istae turmae, quas obvias habui?”. Respondit: “Ut invenirem gratiam coram domino meo”. (Liber Genesis 33, 8)
Suscipe, quaeso, benedictionem, quae allata est tibi; quia Deus misertus est mihi, et habeo omnia”. Et, cum compelleret illum, suscepit (Liber Genesis 33, 11)
Dixit Iacob: “Nosti, domine mi, quod parvulos habeam teneros et oves et boves fetas mecum; quas si plus in ambulando fecero laborare vel una die, morientur cuncti greges. (Liber Genesis 33, 13)
Praecedat dominus meus ante servum suum; et ego sequar paulatim secundum gressum pecorum ante me et secundum gressum parvulorum, donec veniam ad dominum meum in Seir”. (Liber Genesis 33, 14)
Respondit Esau: “Oro te, ut de populo, qui mecum est, saltem socii remaneant viae tuae”. “Non est, inquit, necesse; hoc uno indigeo, ut inveniam gratiam in conspectu domini mei”. (Liber Genesis 33, 15)
Reversus est itaque illo die Esau itinere suo in Seir. (Liber Genesis 33, 16)
Et Iacob venit in Succoth, ubi, aedificata sibi domo et fixis tentoriis pro gregibus suis, appellavit nomen loci illius Succoth (id est Tabernacula). (Liber Genesis 33, 17)