Trouvé 20258 Résultats pour: Re
Tu locutus es quod bene mihi faceres et dilatares semen meum sicut arenam maris, quae prae multitudine numerari non potest”. (Liber Genesis 32, 13)
Et misit per manus servorum suorum singulos seorsum greges dixitque pueris suis: “Antecedite me, et sit spatium inter gregem et gregem”. (Liber Genesis 32, 17)
Et praecepit priori dicens: “Si obvium habueris Esau fratrem meum, et interrogaverit te: "Cuius es?" et "Quo vadis?" et "Cuius sunt ista, quae sequeris?", (Liber Genesis 32, 18)
respondebis: Servi tui Iacob; munera misit domino meo Esau. Ipse quoque post nos venit”. (Liber Genesis 32, 19)
Similiter mandata dedit secundo ac tertio et cunctis, qui sequebantur greges, dicens: “Iisdem verbis loquimini ad Esau, cum inveneritis eum, (Liber Genesis 32, 20)
Cumque nocte surrexisset, tulit duas uxores suas et totidem famulas cum undecim filiis et transivit vadum Iaboc; (Liber Genesis 32, 23)
sumptis ergo traductisque illis et omnibus, quae ad se pertinebant, per torrentem, (Liber Genesis 32, 24)
Qui cum videret quod eum superare non posset, tetigit acetabulum femoris eius, et statim luxatum est acetabulum femoris Iacob, cum luctaretur cum illo. (Liber Genesis 32, 26)
Dixitque: “Dimitte me, iam enim ascendit aurora”. Respondit: “Non dimittam te, nisi benedixeris mihi”. (Liber Genesis 32, 27)
Ait ad eum: “Quod nomen est tibi?”. Respondit: “Iacob”. (Liber Genesis 32, 28)
Interrogavit eum Iacob: “Dic mihi, quo appellaris nomine?”. Respondit: “Cur quaeris nomen meum?”. Et benedixit ei in eodem loco. (Liber Genesis 32, 30)
Ortusque est ei sol, cum transgrederetur Phanuel; ipse vero claudicabat propter femur. (Liber Genesis 32, 32)