Encontrados 56 resultados para: sacerdotis

  • omnis qui habuerit maculam de semine Aaron sacerdotis non accedet offerre hostias Domino nec panes Deo suo (Liber Leviticus 21, 21)

  • omnis alienigena non comedet de sanctificatis inquilinus sacerdotis et mercennarius non vescentur ex eis (Liber Leviticus 22, 10)

  • si filia sacerdotis cuilibet ex populo nupta fuerit de his quæ sanctificata sunt et de primitiis non vescetur (Liber Leviticus 22, 12)

  • adplica tribum Levi et fac stare in conspectu Aaron sacerdotis ut ministrent ei et excubent (Liber Numeri 3, 6)

  • princeps autem principum Levitarum Eleazar filius Aaron sacerdotis erit super excubitores custodiæ sanctuarii (Liber Numeri 3, 32)

  • super quos erit Eleazar filius Aaron sacerdotis ad cujus pertinet curam oleum ad concinnandas lucernas et conpositionis incensum et sacrificium quod semper offertur et oleum unctionis et quicquid ad cultum tabernaculi pertinet omniumque vasorum quæ in sanctuario sunt (Liber Numeri 4, 16)

  • hic est cultus familiæ Gersonitarum in tabernaculo fœderis eruntque sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis (Liber Numeri 4, 28)

  • hoc est officium familiæ Meraritarum et ministerium in tabernaculo fœderis eruntque sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis (Liber Numeri 4, 33)

  • sin autem non fuerit qui recipiat dabunt Domino et erit sacerdotis excepto ariete qui offertur pro expiatione ut sit placabilis hostia (Liber Numeri 5, 8)

  • et quicquid in sanctuarium offertur a singulis et traditur manibus sacerdotis ipsius erit (Liber Numeri 5, 10)

  • susceptaque rursum ab eo elevabit in conspectu Domini et sanctificata sacerdotis erunt sicut pectusculum quod separari jussum est et femur post hæc potest bibere nazareus vinum (Liber Numeri 6, 20)

  • quattuor alia plaustra et octo boves dedit filiis Merari secundum officia et cultum suum sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis (Liber Numeri 7, 8)


“Cada Missa lhe obtém um grau mais alto de gloria no Céu!” São Padre Pio de Pietrelcina