Encontrados 39 resultados para: quisquam

  • dixit quoque rex ad Joseph ego sum Pharao absque tuo imperio non movebit quisquam manum aut pedem in omni terra Ægypti (Liber Genesis 41, 44)

  • omne enim sacrificium sacerdotum igne consumetur nec quisquam comedet ex eo (Liber Leviticus 6, 23)

  • si voto vel sponte quisquam obtulerit hostiam eadem similiter edetur die sed et si quid in crastinum remanserit vesci licitum est (Liber Leviticus 7, 16)

  • non videbunt terram pro qua juravi patribus eorum nec quisquam ex illis qui detraxit mihi intuebitur eam (Liber Numeri 14, 23)

  • stansque omnis populus quasi unius hominis sermone respondit non recedemus in tabernacula nostra nec suam quisquam intrabit domum (Liber Iudicum 20, 8)

  • et ait Saul non occidetur quisquam in die hac quia hodie fecit Dominus salutem in Israël (Liber I Samuelis 11, 13)

  • tulit ergo David hastam et scyphum aquæ qui erat ad caput Saul et abierunt et non erat quisquam qui videret et intellegeret et vigilaret sed omnes dormiebant quia sopor Domini inruerat super eos (Liber I Samuelis 26, 12)

  • et percussit eos David a vespere usque ad vesperam alterius diei et non evasit ex eis quisquam nisi quadringenti viri adulescentes qui ascenderant camelos et fugerant (Liber I Samuelis 30, 17)

  • nec audiet vos quisquam super sermone hoc æqua enim pars erit descendentis ad prœlium et remanentis ad sarcinas et similiter divident (Liber I Samuelis 30, 24)

  • factum est autem cum audisset omnis Israël quod reversus esset Hieroboam miserunt et vocaverunt eum congregato cœtu et constituerunt regem super omnem Israël nec secutus est quisquam domum David præter tribum Juda solam (Liber I Regum 12, 20)

  • ait Domine Deus patrum nostrorum tu es Deus in cælo et dominaris cunctis regnis gentium in manu tua est fortitudo et potentia nec quisquam tibi potest resistere (Liber II Paralipomenon 20, 6)

  • nec quisquam alius ingrediatur domum Domini nisi sacerdotes et qui ministrant de Levitis ipsi tantummodo ingrediantur quia sanctificati sunt et omne reliquum vulgus observet custodias Domini (Liber II Paralipomenon 23, 6)


“A mansidão reprime a ira.” São Padre Pio de Pietrelcina