Encontrados 39 resultados para: quisquam
Statimque cum aperuisset ostium, intuitus rex mensam, exclamavit voce magna Magnus es Bel, et non est apud te dolus quisquam. (Prophetia Danielis 14, 17)
aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis et vasa ejus diripere nisi prius alligaverit fortem et tunc domum illius diripiat (Evangelium secundum Matthaeum 12, 29)
et nemo poterat respondere ei verbum neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius interrogare (Evangelium secundum Matthaeum 22, 46)
qui domicilium habebat in monumentis et neque catenis jam quisquam eum poterat ligare (Evangelium secundum Marcum 5, 3)
et respondens dixit ei jam non amplius in æternum quisquam fructum ex te manducet et audiebant discipuli ejus (Evangelium secundum Marcum 11, 14)
et non sinebat ut quisquam vas transferret per templum (Evangelium secundum Marcum 11, 16)
et depositum involvit sindone et posuit eum in monumento exciso in quo nondum quisquam positus fuerat (Evangelium secundum Lucam 23, 53)
non quia Patrem vidit quisquam nisi is qui est a Deo hic vidit Patrem (Evangelium secundum Ioannem 6, 46)
et ego vitam æternam do eis et non peribunt in æternum et non rapiet eas quisquam de manu mea (Evangelium secundum Ioannem 10, 28)
erat autem in loco ubi crucifixus est hortus et in horto monumentum novum in quo nondum quisquam positus erat (Evangelium secundum Ioannem 19, 41)
multitudinis autem credentium erat cor et anima una nec quisquam eorum quæ possidebant aliquid suum esse dicebat sed erant illis omnia communia (Actus Apostolorum 4, 32)
neque enim quisquam egens erat inter illos quotquot enim possessores agrorum aut domorum erant vendentes adferebant pretia eorum quæ vendebant (Actus Apostolorum 4, 34)