Encontrados 1424 resultados para: Sicut
pulchra es amica mea suavis et decora sicut Hierusalem terribilis ut castrorum acies ordinata (Canticum Canticorum 6, 3)
averte oculos tuos a me quia ipsi me avolare fecerunt capilli tui sicut grex caprarum quæ apparuerunt de Galaad (Canticum Canticorum 6, 4)
dentes tui sicut grex ovium quæ ascenderunt de lavacro omnes gemellis fetibus et sterilis non est in eis (Canticum Canticorum 6, 5)
sicut cortex mali punici genæ tuæ absque occultis tuis (Canticum Canticorum 6, 6)
quid videbis in Sulamiten nisi choros castrorum quam pulchri sunt gressus tui in calciamentis filia principis junctura feminum tuorum sicut monilia quæ fabricata sunt manu artificis (Canticum Canticorum 7, 1)
umbilicus tuus crater tornatilis numquam indigens poculis venter tuus sicut acervus tritici vallatus liliis (Canticum Canticorum 7, 2)
duo ubera tua sicut duo hinuli gemelli capreæ (Canticum Canticorum 7, 3)
collum tuum sicut turris eburnea oculi tui sicut piscinæ in Esebon quæ sunt in porta filiæ multitudinis nasus tuus sicut turris Libani quæ respicit contra Damascum (Canticum Canticorum 7, 4)
caput tuum ut Carmelus et comæ capitis tui sicut purpura regis vincta canalibus (Canticum Canticorum 7, 5)
dixi ascendam in palmam adprehendam fructus ejus et erunt ubera tua sicut botri vineæ et odor oris tui sicut malorum (Canticum Canticorum 7, 8)
guttur tuum sicut vinum optimum dignum dilecto meo ad potandum labiisque et dentibus illius ruminandum (Canticum Canticorum 7, 9)
pone me ut signaculum super cor tuum ut signaculum super brachium tuum quia fortis est ut mors dilectio dura sicut inferus æmulatio lampades ejus lampades ignis atque flammarum (Canticum Canticorum 8, 6)