Encontrados 1424 resultados para: Sicut
sicut carbones ad prunam et ligna ad ignem sic homo iracundus suscitat rixas (Liber Proverbiorum 26, 21)
sicut avis transmigrans de nido suo sic vir qui relinquit locum suum (Liber Proverbiorum 27, 8)
idcirco unus interitus est hominis et jumentorum et æqua utriusque condicio sicut moritur homo sic et illa moriuntur similiter spirant omnia et nihil habet homo jumento amplius cuncta subiacent vanitati (Liber Ecclesiastes 3, 19)
sicut egressus est nudus de utero matris suæ sic revertetur et nihil auferet secum de labore suo (Liber Ecclesiastes 5, 14)
quia sicut sonitus spinarum ardentium sub olla sic risus stulti sed et hoc vanitas (Liber Ecclesiastes 7, 7)
sicut enim protegit sapientia sic protegit pecunia hoc autem plus habet eruditio et sapientia quod vitam tribuunt possessori suo (Liber Ecclesiastes 7, 13)
in die bona fruere bonis et malam diem præcave sicut enim hanc sic et illam fecit Deus ut non inveniat homo contra eum justas querimonias (Liber Ecclesiastes 7, 15)
sed omnia in futuro servantur incerta eo quod universa æque eveniant justo et impio bono et malo mundo et inmundo immolanti victimas et sacrificia contemnenti sicut bonus sic et peccator ut periurus ita et ille qui verum dejerat (Liber Ecclesiastes 9, 2)
nescit homo finem suum sed sicut pisces capiuntur hamo et sicut aves conprehenduntur laqueo sic capiuntur homines tempore malo cum eis extemplo supervenerit (Liber Ecclesiastes 9, 12)
verba sapientium sicut stimuli et quasi clavi in altum defixi quæ per magistrorum concilium data sunt a pastore uno (Liber Ecclesiastes 12, 11)
nigra sum sed formonsa filiæ Hierusalem sicut tabernacula Cedar sicut pelles Salomonis (Canticum Canticorum 1, 4)
pulchræ sunt genæ tuæ sicut turturis collum tuum sicut monilia (Canticum Canticorum 1, 9)